Pagina:Agricola De re metallica.djvu/431

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


bus insuper argenti sescuncia & drachma dimidia inerunt. Deinde rursus ex æris residui alijs centumpondijs duobus & dimidio, ac plumbi centumpondijs undecim conficiuntur quatuor panes. Quod si in singulis æris centumpondijs fuerit argenti triens, in tot uilioris metalli centumpondijs preciosioris dextans ineft: ad quod æs adijciuntur stanni pauperis octo centumpondia : quorum singula argenti unciam & drachmam in se continent, uniuersa dodrantem: item plumbi depauperati centumpondia tria: in quorum singulis inest drachma: quo modo quatuor id genus panes argenti libram, septuncem, sicilicum, drachmam in se continent: at sic singula plumbi, cùm ab ære fuerit secretum, centumpondia argenti sescunciam & sicilicum: quam mi sturam stannum mediocre nominamus. Tum iterum ex æris residui alijs cenrtimpondijs duobus & dimidio, ac plumbi centumpondijs undecim conflantur quatuor panes. Quod si in singulis æris centumpondijs etiam fuerit argenti triens, in tot uilioris metalli centumpondijs preciosioris dextans in est: ad quod æs adijciuntur stanni mediocris nouem centumpondia: quorum singula argenti sescunciam & sicilicum in se continent: uniuersa libram , quadrantem, semunciam, sicilicum: item stanni pauperis centumpondia duo: in quorum utro argenti uncia & drachma insunt: quo modo quatuor id genus panes argenti libras duas & trientem in se continent : at sic singula plumbi, cùm ab ære fuerit secretum, centumpondia argenti sextantem & semunciam ac drachmam: quam misturam stannum diues appellamus: id infertur in secundas sornaces, in quibu plumbum ab argento separatur. Quot rationibus æs pro diuersa argenti portione, quæ in eo inest, cum plumbo misceatur, utro in fornace lifacto, & in catinum defluente, dixi: nunc dicam de modo, quo plumbum unà cum argento rursus ab ære secernatur. Panes primo sic grue de terra leuati in æneis fornacum laminis collocentur: uncus catenæ à rostro gruis demissæ includatur in annulo forcipis, altera chela habem tis uncum : in cuius forcipis utro manubrio annulus est inclusus: at hi duo annuli rursus in tertio, in quo deinceps uncus catenæ. At uncus chelæ malleo percussus penetret in id ipsum panis foramen, in quod pes unci erat immissus, cùm de catino æreo leuaretur. Altera uerò forcipis chela non uncinata panem comprimat , ne illius uncus ex eo excidat. Forceps autem longus sit sesquipedem, annulus quis crassus sesquidigitum, pars eius lata palmum & digitos duos. Tales autem grues, quibus panes ex catinis æreis leuati in terra reponuntur, & ex ea rursus sublati collocantur in fornacibus, duo sint: unus in medio spacio, quod est inter tertium murum transuersum, & duo tigna statuta: alter in medio spacio, quod est inter eadem tigna & septimum murum transuersum. Vtrius axis quadrangulus, latus & crassus pedes duos, distet à tertio muro longo pedibus decem & octo, à secundo decem & nouem. Vtrius loculamento duo tympana sufficiant: alterum ex fusis constet : alterum sit dentatum: utrius rostrum ex axe extet pedes decem & septem, at palmos tres, & totidem digitos. Vtrius lingua sit longa pedes duos, & totidem palmos, lata pedem & digitos duos, crassa ab utro latere palmum & digitos duos: qua uerò inter rostri tigna fertur, lata digitos tres, crassa palmum: quin habeat foramina, in quibus quin orbiculi orichal