Pagina:Agricola De re metallica.djvu/446

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Quarto die magister primò extrahat spinas, quæ in uijs subsederunt: hæ magis diuites sunt argenti, quàm quæ confectæ sunt, cùm stannum ab ære secerneretur. Etenim panes torrefacti stillant ære pauco, sed reliquo stanno ferè toto, ex quo spinæ constant : certe quidem cum æris torrefacti centumpondio argenti tantummodo semuncia remanere debeat, interdum drachmæ tres remanent . Deinde torrefactor de lateribus metalla, quæ ad eos adhærent, malleo decutiat, ut recoquantur . Alij uerò lateres sub pila subiectos contundant & la uent: æs & plumbum sic etiam collecta recoquantur : magister, cùm has res auectas, in suis locis reposuerit, opus diurnum perfecit. At ministri panes torrefa ctos, proximo die ex lacu exemptos, truncis rnis impositos, primò malleis teretibus percutiant, ut æs cinereum de ipsis decidat: deinde eorundem par ua foramina, in quibus idem æs inest, malleis cuspidatis excauent . Mallei teretes longi sint palmos tres & digitum : quorum altera pars sit teres, & lata ac crassa duos digitos: altera, quæ acuta sit, lata digitos duos & dimidium . Mallei uerò cuspidati, cùm eandem habeant longitudinem , quam teretes, altera parte sint cuspidati, altera acuti. Sed euspis ex quadrangula superiore parte paulatim fiat tenuior. Hæc aunt est natura æris, ut, cum torretur, colorem cinereum contrahat : quia uerò tale æs in se continet argentum, recoquatur in primis fornacibus.

Lacus A. Asser B. Forceps C. Panes torrefacti ex lacu extracti D. Truncus E. Malleus teres F. Malleus cuspidatus G.:
De re metallica 1556-277.png