Pagina:Agricola De re metallica.djvu/447

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-278.png

De ratione, qua panes ærei fathiscentes torrentur, satis dixi: nunc dicam de modo, quo ex ijsdem torrefactis rursus æs conficitur. Hi autem, ut æris speciem quodammodo amissam recuperent, coquantur in fornacibus, quarum quatuor sint ad secundum murum longum in ea domicilij parte, quæ est inter secundum et tertium murum transuersum: cuius spacium longum est pedes tres & sexaginta, at palmos duos. Cùm uerò quæ fornacum occupet pedes tredecim, utrun spacium, quorum alterum est ad dextrum latus primæ fornacis, alterum ad sinistrum quartæ, latum sit pedes & palmos tres, medium spacium, quod est inter secundam & tertiam fornacem, longum erit pedes sex. In cuius horum trium spaciorum medio sit ostium latum sesquipe dem, altum pedes sex: quorum medium commune sit utrius fornacis magistro: quæ fornax proprium caminum habeat: qui inter duos camini longi, supra descripti, parietes assurgens innitatur duobus fornicibus & muro communi . Is sit in medio duarum fornacum longus pedes quin, altus decem , crassus duos. Ante hunc murum sit pila communis duobus duarum fornacum prioribus fornicibus, crassa pedes ducs & totidem palmos, lata pedes tres & dimidium. Ita fornicum prior ex hac pila communi pertineat ad alteram pilam ei communem cum altero eiusdem fornacis fornice: is uerò ex secundo muro longo dextrorsum ad eandem pilam pertineat: quæ inferius crassa & lata sit pedes duos, & totidem palmos. Sed prioris fornicis spacium uacuum