Pagina:Agricola De re metallica.djvu/448

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sit longum pedes nouem & palmum: altiore eius parte altum pedes octo. Eius uerò, qui à latere dextro est, spacium sit longum pedes quin & palmum, altitudo alteri æqualis: uter autem fornix æ altus existat ac murus communis . His certe fornicibus et muro communi , muri camini innixi obli assurgentes sic contrahuntur ut suprema parte, qua fumus cluctatur, spacium fiat longum pedes octo, latum pedem & palmos tres. Quartus uerò camini paries est rectus ille super secundum murum longum statutus. Vtautem murus medius communis est duabus fornacibus, ita murus superstructus duobus caminis: at hoc sane modo se habeant alij camini. Ac primò quæ fornax longa sit pedes sex, & palmos duos, lata pedes tres & palmos duos, alta cubitum. Cuius etiam pars posterior, ad secundum murum longum: prior, uacua. Primæ latus dextrum item uacuum & decliue, ut recrementa detrahi possint: sinistrum ad murum communem , ubi murum, ex lateribus luto conglutinatis factum, habeat, qui murum communem ab iniuria ignis tueatur at defendat: contra secundæ fornacis latus sinistrum uacuum sit, dextrum ad murum communem : ubi etiam ipsi suus murus, qui igni tutamentum sit. Deinde cuius fornacis pars prior extruatur saxis quadrangulis, media terris compleatur: tum quæ sornacum ad seeundum murum longum, qua in eius foramine & fornice, qui à tergo est, collocatur fistula ærea, foueam habeat rotundam, latam pedes duos & totidem palmos, quæ à muro communi ab sit pedes tres. Postremò sub cuius fornacis fouea ad altitudinem cubiti sit latens humoris receptaculum, alijs assimile: cuius canalis structilis penetrans in secundum murum longum declinet ad latus, dextrum quidem primæ fornacis, sinistrum uerò secundæ. Magister autem primò catinum, si æs proximis diebus in co fuit confectum, excindat spatha lata digitos tres, longa totidem palmos: cui manubrium ferreum sit longum pedes duos, crassum sesquidigitum: ligneum uerò, in eo inclusum, teres, & longum pedes quin, crassum ad digitos duos. Deinde altera spatha excisoria eundem catinum æt: ipsa sit lata palmum, longa palmos duos. Eius manubrium, partim ferreum, partim ligneum, omnino simile priori. Tum puluerem terrenum & carbonum in eum inijciat, aquam affundat, scopis, quibus pertica est infixa, uer rat. Mox in eundem catinum conijciat puluerem compositum: qui habeat pulueris carbonum cribrati cisia duo, pulueris terreni item cribrati totidem cisia, arenæ fluuiatilis, quam cribrum angustissimum transmisit, alueos sex. Is puluis æ ac ille, quo excoctores utuntur, aqua conspersus, priusquam conijciatur in catinum, madefiat, ut manibus niuis instar in pilæ figuram formari possit. Iniectum primò magister pugnis æt at tundat: deinde duobus pistillis ligneis: quorum utrun longum sit cubitum: utrun habeat utrin caput teres, sed alterum latum palmum, alterum tres digitos: utrun in medio sit angustius, ut manu teneri possit. Tum iterum in catinum conijciat puluerem madefactum, iterum eum pugnis æt, ac ijsdem & pistillis tundat: quinetiam ascendens & digitis insistens, marginem catini plantis æt. Postea catino æquato, siccum puluerem carbonum inspergat, & iterum eundem pistillis tundat: sed prius angustioribus eorum capitibus, posterius latioribus. Deinde catinum percutiat marculo ligneo, longo pedes