Pagina:Agricola De re metallica.djvu/449

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


duos: cuius utrun caput teres sit, & latum digitos tres: manubrium ligneum longum palmos duos, crassum sesquidigitum. Postremò in catinum inijciat tantum cinerem purum & cribratum, quantus utra manu comprehendi potest: ac in eum infundat aquam: & sumpto panno lineo trito, cundem cinere madido oblinat. Catinus autem rotundus & decliuis fiat: at, si æs ex optimis panibus torrefactis conficitur, latus pedes duos, altus unum : sin ex alijs, latus cubitum, altus palmos duos. Magister præterea habcat laminam ferream utrin recuruatam, longam palmos duos, latam totidem digitos: ea marginem catini, si fuerit altior quàm par sit, amputet. At fistulæ æneæ, quæ decliuis posita ex muro eminet & extat palmos tres, superiori parti & utri cius lateri, ne aduratur, lutum crassum illinat: inferiori, tenue: nam eam margo catini ferè attingit: æs, cùm catinus ipso lifacto fuerit plenus, tangit: quin muro, qui est supra fistulam, ue uitium faciat, lutum illinat. Item alteri parti laminæ ferreæ, longæ pedem & palmos tres, altæ pedem: quam prope catinum ad latus foci decliue supra lapillos statuat, ut recrementa sub ipsa effluere possint. Alij laminæ non supponunt lapillos, sed ex ea inserius excindunt particulam longam digitos tres, altam totidem. Verùm laminam, ne decidat, bacillum ferreum muro, sursum uersus ad palmos duos & totidem digitos, infixum teneat: id extet ex muro palmos tres.

Fornacis focus A. Caminus B. Pila communis C. Altera columna D. Murus communis post pilam communem est, & uiderinon potest: Fornices E. Murus qui communem murum ab iniuria ignium tuetur F. Fouea G. Secundus murus longus H. Ostium I. Spatha K. Altera spatha L. Scopæ quibus pertica est infixa M. Pistilla N. Marculus ligneus O. Lamina P. Lapilli Bacillum ferreum R.