Pagina:Agricola De re metallica.djvu/456

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


hi panes tantummodo torrentur, & ex torrefactis æs denuo conficitur . Sed recrementa, siue mox rutro de metallis mistis detracta fuerint, siue cùm ad catinum cinereum digiti crassitudine adhæserint, & eum angustiorem fecerint, postea spathis execta, dies, noctes continenter recoquantur: quo modo pa nes duo uel tres conflantur: prout multa uel pauca recrementa, de mistura æris & plumbi lifacti detracta, recoquuntur. Talis autem panis ad tria centumpondia pendere solet: in quorum singulis inest argenti semuncia. Quin uerò panes simul in fornace, in qua stannum secernitur ab ære, collocentur: ex his fit plumbum, cuius centumpondium argenti semunciam in se continet: panes fathifcentes apponantur ad reliquos panes fathiscentes uili ores: ex quorum utris æs luteum conficitur. Spinæ uiles tunc ortæ cum paucis recrementis uilioribus recoquantur: ramento, ex cadmijs, alijs rebus facto, ipsis insperso: quo modo sex uel septem panes conflantur: quorum quis pendit ad duo centumpondia: eorum quin simul in fornace, in qua stannum ab ære secernitur, collocentur: qui stillant plumbo , quod pendit tria cen tumpondia: in quorum singulis inest argenti semuncia. Spinæ uilissimæ tunc natæ tantummodo cum paucis recrementis recoqui debent: æs mistum cum plumbo, quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effundatur in æreos catinos oblongos: hi panes cum uilibus panibus fathiscentibus torrentur. Spinæ tunc ortæ, adijciantur ad spinas uiles, at ex ipsis eo modo, quo dixi, conficiantur panes, sed ex panibus torrefactis efficiatur æs: cuius exigua quædam portio addatur ad optimos panes torrefactos, cùm ex ipsis æs conficitur: ut æs uile unà cum bono permistum, sine detrimento, diuendi possit: recrementa secundo & tertio, si fuerit utile, recoquantur: panes in− de facti torreantur: ex torrefactis conficiatur æs: quod æri bono immiscea− tur. At recrementa, quæ detrahit magister, qui æs ex panibus torrefactis comficit, cribrentur: quæ ex cribro decidunt in uas subiectum, lauentur: quæ in eo remanent, in cisium effusa aduehantur ad primas fornaces, & recoquantur unà cum alijs recrementis: quibus etiam inspergatur ramentum quod ex istis uel tunc natis cadmijs lauatis colligitur, æs quod è fornace defluit in catinum cinereum, etiam cochleari effundat in æreos catinos oblongos: quo modo conflantur panes nouem uel decem: qui simul cum uilibus panibus fathiscentibus torreantur: ex torrefactis conficiatur æs luteum. Quinetiam cadmia, apud nos uocata, fit ex recrementis, quæ detrahit magister qui æs ex panibus torrefactis conficit, unà cum alijs uilibus recrementis recoctis. Etenim si panes ærei, ex talibus recrementis conflati, franguntur, fragmenta nominant cadmiam: ex qua & ære luteo duobus modis fit æs caldarium : uel enim cadmiæ duæ portiones cum una æris lutei in primis fornacibus collifactæ permiscentur: uel contrà æris lutei duæ cum una cadmiæ: æs autem quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effunditur in æreos 564catinos oblongos ante calefactos, ut cadmia & æs luteum bene commisceantur : ijsdem catinis, priusquam æs caldarium futurum in ipsos infundatur, puluis carbonum inspergatur, & eodem puluere æs infusum superspargatur, ne cadmia & æs luteum, anteaquam bene misceantur, congelent: n panem ex catino effusum minister à puluere purget ligno: idem eum inijciat in labrum ,