Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/379

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
373
dissuasio valeri

________

Venere, invisibilibus quidem catenis, sensibilibus tamen; hoc autem ad applausum satirorum et derisum celestis curie.

Amice, meditare saltem catenas quas non vides et iam in parte sentis, et eripe te dum adhuc sunt ruptibiles, ne claudus ille faber et turpis, quem nec deus est mensa dea nec dignata cubili, te sue Veneri suo more concatenet et te sui similem, turpem et claudum, vel quod magis metuo loripedem faciat, et non possis, quod salvat, fissam habere ungulam, sed alligatus Veneri dolor fias et derisio videntium dum tibi applaudunt ceci et videntes minantur. A falso dearum iudice reprobata est Pallas, quoniam delectare non promisit sed prodesse. Amice, numquid et tu sic iudicas? Video te iam fastidienti animo tota celeritate percurrere que legis, et sententias non attendere sed expectare scemata. Frustra expectas dum hic turbidus amnis effluat, aut dum hec fetulentia secedens pura sibi fluenta subroget; similes enim sui fontis oportet esse rivulos, turbidos aut claros. Sic imperitiam cordis mei vitium orationis exprimit, et strumosa dictionum imparitas delicatum offendit animum. Huius imbecillitatis mihi conscius, divertissero me a dissuadendo libenter; sed quia tacere non potui, ideo locutus sum ut potui. Quod si mihi esset tanta stili virtus quantus est scribendi animus, tam elegantia tibi verba transmitterem et tam nobili maritata coniugio, ut singula seorsum et simul omnia suum viderentur auctorem benedicere. Sed quia mihi omnia debes quecumque nudus adhuc et infecundus amator, non dico sterilis, promereri potest ex omnibus, mihi aurem interim prebe patienter, dum evolvam quod implicui, et a me ne requiras purpurissum oratoris aut cerusam, que me ne-