Jump to content

Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

10 ALBII TIBULLI

 
Et placida soleo spargere lacte Palem[1] .
Adsitis, divi, neu vos de paupere mensa[2]
Dona, nec e puris spernite fictilibus[3].
Fictilia antiquus primum[4] sibi fecit agrestis 40
Pocula, de facili composuitque[5] luto.
  1. Calpur. Ecl. V, vs 24 : «Sed non ante greges in pascua mittito clausos, Quam fuerit placata Pales; tum cespite vivo Pone focum, geniumque loci Faunumque Laremque Salso farre voca; tepidos tunc hostia cultros Imbuat atque etiam, dum vivit, ovilia lustra.» Noster recte placidam vocat Palem, quae parvo contenta sit, lacte puta ac libo et pulte agresti; confer Servium ad Georg. lib. III, vs. 1 et Arnobium, lib. III. Brouckh. - Videntur non modo vasa lacte plena apposita fuisse, sed et lacte adspersum deae signum, nisi poeta libationem in ara factam declarat, quod verum arbitror Heyn. - In quibusdam Statii libris legitur Palen græca terminatione quod Voss. in textum recepit. At Santenius docte dixerat græcam formam hujus vocis equidem ignoro. Nullae enim voces, nisi græcæ, hoc modo terminandæ sunt. Simile mendum Virgilio illatum indicat Huschkius, Ecl. I, 62: Aut Ararin Parthus bibet aut Germania Tigrin. Charisius, Priscianus et Maximus Victorinus hunc versum citantes, confirmant Virgilium semper scripsisse Ararim, Tigrim sicut Irim et Parim
  2. Apud Scaligerum et Brouckh. hoc distichon post versum vigesimum octavum locatur. - Brouckh. e libris Statianis et suis neu vos bene revocavit pro nec. Codici Paris. aliisque quibusdam inerat e paupere idem Brouckh. mutavit, et lectionem neu vos de paupere mensa protulit, quæ procul dubio genuina est. Dona de mensa et e fictilibus dicuntur; Cicero dixit mittere de mensa. Hic mensa non est sacra mensa, etsi inter utensilia sacra hoc genus habebatur, sed Tibulli mensa in qua appositæ fruges ac poma sunt, unde pars prælibata diis in ara ponitur Heyn.
  3. Nec e puris spernite fictilibus. Scaliger, ex infimæ vetustatis codice assumpsit e parvis fictilibus, pro puris. Sed recte Brouckhusius: non quam parva essent illa vasa referebat, sed quam essent pura. De vasis fictilibus, quibus pro simplicitate prisca diis libare veteres Latini solebant, idem multa congessit scriptorum loca. Huschk.
  4. Vulgo legitur primus Witt. pr. cum binis Anglic. Heinsii Heyn.
  5. Composuitque. Tibullus particulam que penultimo pedi et quidem verbo connectere amat quapropter plerumque in tertiam demum sedem transfertur, ut hic et I, Eleg. X, vs. 54; II, Eleg. VI, vs. 16; quod etiam alias fieri solet docente Burmamno ad Ovid. Metam. XIV, 30. Sæpius voci subjungitur ad quam non proxime spectat ut I, Eleg. I, vs. 54; Eleg. IV, vs. 2; Eleg. X, 64; lib. III, Eleg. VI, v.s 47. Insolentius pro et positum duo membra jungit, quamquam postremum fere locum obtinet, ut II, Eleg. V, vs. 72: alias absolute, copula neque præcedente neque sequente, positum; I, El. V,