Haec pagina nondum emendata est
ELEGIARUM LIB. I ELEG. I
Non ego divitias patrum, fructusque requiro[1],
Quos tulit antiquo condita messis avo[2] :
Parva seges satis est; satis est, requiescere lecto[3]
Si licet et solito[4]membra levare toro.
Quam juvat immites ventos audire cubantem
- ↑ Locus dulcissimus propter simplicitatem contenti modico dummodo otiari et amare liceat. HEYN. - Fructus et fruges amplectuntur
- ↑ Quidam codices loco του avo exhibent agro.
- ↑ Parva seges satis est; satis est, requiescere lecto. Brouckhusius hoc versu sic disserit: «Otiosa est lecti vox, quum sequatur toro; minima mutatione reponebat tecto Lucas Fruterius probante Passeratio. Malebat tamen Nic. Heinsius fesso not. ad Ovid. lib. I Fast. vs. 287. Invitus a viro illustri discedo: sed mihi Tibullus in mentione segetis videtur, et tectum intelligere stramineum ,qualia fere sunt villarum modicarum.» Hæc quidem Brouckhurius scripsit, adducens loca huc minime pertinentia. Omnes libri consentientes lecto habent; refert an subsequatur toro nec ne. Innumera hujusmodi iterationum exempla, et graeca et latina, in promptu sunt, sed iis non opus est: non enim idem significant lectus et torus. Praeterea sensus quem Brouckh. profert, aliquid insulsitatis continet. Tibullus etsi majores divitias amiserit, non eo paupertatis adductus est, ut stramineo tecto uteretur. In quibusdam codd. legitur Parva satis mensa est, verbi gratia in Excerptis Pocchi; quae lectio mihi perabsurda videtur; opponitur enim parva seges fructibus, Quos tulit antiquo condita messis avo. - Parca quoque fuere qui mallent. Pro satis est altero loco in quibusdam est uno vel parvo (hoc et Guelf. 3, cum altero in marg.) nempe intrusum ab iis, in quorum libris satis est semel tantum exaratum erat.
- ↑ Loco vocabuli solito Scaliger ex suis excerptis solo intrusit; addens, solum torum sibi superesse ait. Parcamus memoriæ viri excellentis. Non tanta fuit nostri equitis egestas. Solito habent omnes omnium libri. Brouck. - Pro membra levare toro, Statii unus et duo Palat. Gebhardi habebant membra referre toro, dictum ut referre se, reddi quieti. Pro Si licet, mendose in edd. usque ad Scaligerum, et in libris etiam Regio et Guelf. Scilicet. HEYN. - H. Voss. et Wunderlichius τὸ referre in textum receperunt, et Voss. longam notam addidit, qua Scaligerum et Vulpium erroris arguit. Sed quamcunque explicandi viam inieris, τὸ referre nihil habet nisi notionem movendi, quæ quam longe absit verbo levare facile colligitur. Membra levare est, recreare, reficere corpus toro sive discubitorio in quo epulis accumbebant, sive alius generis lecto, quo se ab opere aut ab ambulatione relaxandi causa conferre solebant. BACH.
vs. 11; El. X, vs. 51; II, El. V. 29. Sæpius quoque sibi respondent que, et, et-que; aut in locum particularum et-et succedit, ut lib. I, El. I, vs. 35; El. II, vs. 4; conf. Drackenb. ad Livium, XXIX, XII, 5. BACH.