Haec pagina nondum emendata est
4o ALBII TIBULLI
Ipsa Venus campos ducet in Elysios;
Hic choreae[1] cantusque vigent, passimque Vagantes
Dulce sonant tenui gutture carmen aves;
Fert casiam non culta seges, totosque per agros
Floret odoratis terra benigna[2] rosis.
Hic juvenum series teneris immixta puellis
Ludit , et assidue praelia miscet Amor[3].
Illic est, cuicumque rapax mors venit amanti,
Et gerit insigni myrtea[4] serta coma.
At scelerata[5] jacet sedes in nocte profunda
- ↑ In Alii libri habent in, alii ad, quod confirmatur Domitii Marsi epigrammate: "Mors juvenem campos misit ad Elysios"
- ↑ Terra benigna, sc.fertilis: apud Virgilium infecunda dicitur maligna; lib. II , vers. 179 : « Difficiles primum terrae collesque maligni. »
- ↑ Amor H. Vossio si confidas omnes interpretes alicujus existimationis de Amore deo hunc locum intellexere Heynius vero dubitat utrum de deo an simpliciter de amore ut animi affectu sermo sit Integram illam disputationem ne flocci quidem faciendam censeo.
- ↑ Myrtea Vetus fama prodidit Venerem quum e mari exisset primulum in myrto latuisse ne conspiceretur nuda Ovid. Fast. lib. IV vers. 139: "Vos quoque sub viridi myrto jubet illa lavari Causaque cur jubeat discite certa subest Littore siccabat rorantes nuda capillos Viderunt Satyri turba proterva deam Sensit et apposita texit sua corpora myrto Tuta fuit facto vosque referre jubet." Vide Virgilium lib. VI vers. 442. Brouckh
- ↑ Scelerata Brouckh. ait charactere scribi debet scelerata quum sit proprium nomen docente Ovidio Metam. lib. IV vers 455, ubi de Furiis Junoni as-