Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/267

E Wikisource
Haec pagina emendata est
248
DE MONARCHIA.


gilius, per totam Æneidem, gloriosum regem Æneam, patrem Romani populi fuisse testatur, in memoriam sempiternam; quod Titus Livius, gestorum Romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, quæ a capta Troja sumit exordium, contestatur. Qui quidem invictissimus atque piissimus Pater, quantæ nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata virtute, sed et progenitorum suorum, atque uxorum, quorum utrorumque nobilitas hæreditario Jure in ipsum confluxit, explicare nequirem: sed summa sequar vestigia rerum.
  Quantum ergo ad propriam ejus nobilitatem, audiendus est Poeta noster, introducens in primo Ilioneum orantem sic:

Rex erat Æneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit, nec bello major et armis.


  Audiendus est idem in sexto, qui quum de Miseno mortuo loqueretur, qui fuerat Hectoris minister in bello, et post mortem Hectoris, Æneæ ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum «non inferiora sequutum:» comparationem faciens de Ænea ad Hectorem, quem præ omnibus Homerus glorificat, ut refert Philosophus in iis quæ de moribus fugienda ad Nicomachum.
  Quantum vero ad hæreditariam, quælibet pars tripartiti orbis tam Avis quam Conjugibus illum nobilitasse invenitur. Nam Asia propinquioribus Avis, et Assaraco, et aliis qui in Phrygia regnaverunt, Asiæ regione: unde Poeta noster in tertio:

Postquam res Asiæ, Priamique evertere gentem
Immeritam visum Superis.