Jump to content

Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/225

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
219
vii - lirica latina

vivere dum liceat tecum, pulcherrima Virgo.
 50Dure Hymen, Hymenaee piis invise latinis!

[ferrarienses]

     Omnia vertuntur, modicis quae moenibus olim
bine viridi ripa, hinc limosa obducta palude
angustas capiebat opes Ferraria pauper,
angustasque domos, angustaque tempia deorum;
 55apta tamen tenui populo, tenuique senatu,
finitimas inter tantum nunc eminet urbes,
quantum inter Bacchi colles pater Apeninus,
Eridanusve inter fluvios, quos accipit infra,
quosque supra e tota Hesperia Neptunus uterque.
 60Nunc, ubi piscoso pellebant gurgite lintrem,
aut ubi in aprico siccabant retia campo,
regia tempia, domus, fora, compita, curia, turres
herculeique decent muri, portaeque, viaeque;
vixque suo populo ampia potenti, et moribus aequis
 65et paribus studiis generi contendere Martis.
At nullos tantum iactat Ferraria cultus,
quam quod te dominarti accipiat, pulcherrima Virgo.
Blande Hymen. iucunde Hymen, ades, o Himenaee.

[romani]

     Qualis in Ionio magno, bacchantibus austris,
 70nauta, ubi vel Syria vel Thynna merce gravatam
illiditque rateai, scopulisque relinquit acutis
naufragus, et multimi per caerula volvitur expes,
nudus et ignota tandem iactatur arena;
dum vacuam querulis contristat tletibus oram,
 75haud procul informi in limo radiare coruscam
intuitur, quam vertit atrox ad littora, genimam,
tempestas, seque illa opibus solatur ademptis;
ecce autem mirantem ignes, rutilumque decorem.
incautumque potens manus occupat obvia, et illuni
 80dimittit maria implentem, et nemus omne querelis;