ris satellites immani gigantomachia in sacrum caput tuum, caput scilicet orbis Christiani funesta perfidiæ ac livoris tela omni flagitiorum venenorumque tabe imbuta, rabieque vesaniæ cuspidata vibrârunt, ut divino hucusque munere conservatæ domus tuæ augustisimæ filum abominabili ausu abrumperent, stirpemque sacrosanctam per sacrilgam tui necem radicitùs evellerent. Sed irrito, quem certò præstolabantur, eventu, solium istud supra basin eucharisticam ac incomparabili Principum idea
Rudolpho tam solidè fundatum et continuo per tot augustissimos nepotes pietatis, virtutumque omnium cultu stabilitum, quod ad extremum mundi senescentis solatium divina creduntur oracula destinasse, hi Babylonicæ impietatis æmuli labefactare conati sunt. Quantum enim in tuum exitium funesta inimicorum odia conspirabant; tantum pro tua salute bonorum omnium, qui in te vivunt, studia vigilabant, pia spirabant vota, ardentia fervebant desideria. Quantum hi portentosi scelerum architecti salutem publicam in tuo interitu pessundare; tantum istorum, imò cœlitum piissimorum curæ tuam, vel potius nostram in te reclinantem incolumitatem firmare omni nisu allaborabant. Adeo vana sunt omnia contra præpotentis
Dei consilium, tum insana tumentis furentisque animi præsumptione, tum clandestinis insidiarum cuniculis instructa machinamenta. Dico hæc non ad tuarum oblectationem aurium, (odisti enim hoc genus illecebrarum) sed, quanto prius horrore ad tot scelerum monstra omnium obrigescebant animi; tam nunc dulce piumque est horum meminisse ad solatium animorum nostrorum; ad auspicia sereniorum temporum; ad spem salutis publicæ uberiorem, in quam nos erigit tot cœlestium beneficiorum grata memoria, nulla unquam sæculorum oblivione delenda. Exinde post tot tristes reipubi. Christianæ nebulas, post extinctas furiarum execrabilium faces, lætiora demum omina, nec inani id quidem augurio, capimus prosperitatis. Ad quantum enim orbis Christiani bonum divina te providentia destinârit, utique haud vani præsagii ostento id mundo in natali tuo innuisse videbatur: siquidem non deerant complures haud otiosi auspices qui de cœlo caperent omen non obscurum feli-