Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Dedicatio.
citatis; eoque te die, videlicet v. idus Jun. non frustra mundo datum augurarentur, quo SS. Primi et Feliciani auspicatissima agebatur memoria. Eum dico orbi editum gratulabantur, qui infelicitati temporum speratam jam dudum felicitatem restitueret; et rursum Primi, quod jam diu auditum non fuerat, semper tamen ingentis spei argumentum, in Cæsareorum nominum album inferret. Quæ tam læta ortûs tui augustissimi proscenia, non disparis demum fortunæ comprobavit eventus, quando Leopoldi I. nomine insignitus inauguratusque Imperator, et quod mysterio non caret, omnium Germarniæ Cæsarum Regumque quinquagesimus, sub initiali nominis tui litera L Fastos Augustorum decorasti, ut mero quodam epilogismo sacrum Imperatorum jubilæum non solùm compleres, sed et aliud majori felicitatis auspicio ordireris. Quam in spem fidemque erexerant jam pridem orbem Christianum augustissimæ dotes tuæ; vivacissimæ indolis summa alacritas; acerrima ingenii vis; læta mentis serenitas in vultu efflorescens; magnarum cogitationum capax judicium; in flore ætatis veneranda prudentia; in Principe juvene senile pectus; in vere vitæ tantaque fortunæ indulgentia, morum ad omnes modestias regulas castigatissimorum decentia; omniumque paternarum virtutum in adolescente maturitas: et ne laudum tuarum catalogum ad aurium sacrarum molestissima potius fastidia, quàm delitias hic congeram, brevi dicam compendio; summæ dignitati summa decora et tam sublimi imperio sublimiorem animi tui magnitudinem te solum Atlantem destinasse, ut non imperium tibi, sed tu imperio coronam conferre videreris. His itaque virtutum præsidiis, ducibusque, quæ veluti sulgentissima totidem sidera tibi ad excelsum imperialis solii thronum prælucere videbantur, ad tantæ reipubl. gubernacula admotus, ante omnia sapientissimi patris tui, Sapientissime Cæsar, relicta tibi Politicæ Christianæ documenta intimo cordis sinui imprimere, et nunquam non mentis oculis obversantia studiosè excolere cœpisti, exactè circumspiciendo non impia illa fallacis Politicæ dogmata, sed securissima veraque præsidia; quibus veluti firmamentis solidentur regna, mundique principatus: quibus tanquam basibus tutò innitantur diademata, Regumque solia; quibus demum cardinibus rerumpublicarum status, imperiorum securitas, salusque
sub-