Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Dedicatio.
subditorum circumvolvantur. Quæ quidem firmamenta, uti divinam illam Pythagoræ Tetractyn, id est, Pietatem, Justitiam, Fortitudinem et Sapentiam, cum annexo virtutum omnium, orbis moderatori necessariarum, comitatu, proximè respiciunt; ita quoque unicè tibi ad fulciendam regnorum tuorum incolumitatem cseteris exempli facem præferendo, servanda stabiliendáque censuisti. Quæ enim tua in virtutum istiusmodi, præsertim Pietatis cultu assiduo indefessa sint studia, seræ posteritati commendabunt insignia, quæ nullibi non exstant horum opera monumentáque, per omnes Hungariæ, Bohemiæ, Austriæ, hæreditariarumque provinciarum angulos ingentibus meritorum titulis ad omnem æternitatis memoriam indelebili charactere exarata. Sed angusta sunt hæc tam augustæ pietati, quæ nequaquam hisce limitibus circuscribi se passa vel ad ipsos territorii Romani fines se extendit; ubi avitæ pietatis insigne monumentum, temporum vetustate pœnè collapsum, ecclesiam montemque Deiparæ ac divo Eustachio sacrum, majestatis tuæ zelus propriis sumptibus instauratum, sbsidiisque uberrimis instructum, perpetuæ gentium illarum devotioni denuò consecravit. Loquentur ista de te, si homines tacuerint, restitutæ decori suo ecclesiæ, ecclesiis aræ, aris lampades æterno Austriacæ pietatis igne collucentes, testabuntur fervorem istum, Cæsar Piissime, anathematum, picturarum, variorumque ornamentorum splendor; saxa denique ipsa et colossi virtutum tantarum muti interpretes atque præcones omni teste majores. Quid porro dicam de incredibili, qua polles, artium scientiarumque divinarum pariter atque humanarum cognitione, qui ut ad coronas pertingeres, ad laureas tibi viam stravisti: noras enim quàm scitissimè istiusmodi effatum, Qui in magno imperio sapientiæ munere fungitur, minimum sapere, nisi sapiat super omnes; ut proinde, quot verba fundis tot leges condere videaris, non minus Themidis dictamine irrefragabiles, quàm opere et exemplo proprio inconcussas comprobatasque. Jacta erant jam pridem à te solida tantarum eruditionum sapientiæque fundamenta; quando adolescentiam tuam frequenti historiarum lectione, studiosaque rerum præteritarum indagine non alio
sanè
** 2