Cap. XI.Sect. III.Deinde Medain Arabum in quadam Geographia Persica, quæ inter eos magno in pretio est, et à præstante viro conscripta dicitur, ut audio , vertitur Ctesiphon, forte quia jam tum cum incremento Ctesiphontis, Seleucia penitus cum nomine omnem memoriam perdiderat. Et quia ex his duabus civitatibus tam vicinis, ut unum corpus constituerent, Seleucia attribuitur Mesopotamiæ, quomodo etiam in Epitome Geographicâ notatum est, iccircò arbitror, eam sitam fuisse ad dextram et occidentalem partem Tigris, et Ctesiphontem è regione sinistra ad Orientem, ubi est Aruan Kefra, quæ Regibus Parthorum, ex illâ parte venientibus, dubio procul commodior erat. Hæc omnia ego ipse suis in locis conspexi, et annotavi ea quæ audivi de eâ re scripta esse in bonis libris Muhammedanorum incolarum hodiernorum istius regionis, cumque iis contuli annotationes quascunque antehac à me observatas, quas semper penes me habeo. Cæterùm si conveniunt cum omnibus aliis historiis nostris, spero me aliâ occasione ea clariùs expositurum, quando ad manus habebo libros, quos hic non habeo; neque verò memoria librorum jam lectorum huc multum facit, et propterea mihi nunc sufficiet ea duntaxat referre quæ vidi.“ Pergit postea describendo magnum illud templum adhuc Ctesiphonte superstes, etsi nonnihil successu temporum labefactatum; et hodie vocatur à Mahometanis دیوان الــکـسرأ divan al chefra, id est, prima curia Parthorum, deinde et Romanorum.
L’Aiuan Kefra adunque, come dicono i Mahometani, overo l’Arco di Soliman Pac, come più alla grossa, per la vicinanza di una cosa all'altra, lo chiamano