Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Dedicatio.
mnem dicentis amplitudinem excedit, imparem calamum ultra extendere; ubi tutius convenientiusque est tantorum meritorum splendorem potius conniventibus oculis cum orbe universo admirari, ne contemplator majestatis opprimatur à gloria: præsertim cum nec majestatis tuæ modestia id ferat, in animi dignitatisque ingentis magnitudine demississime, et in tanta animi demissione Ter Maxime Cæsar: et solummodo illa instituti mei sit ratio, ut ostendam te talem tantumque Cæsarem, unum hujus operis tutorem legendum; cui hoc, aliaque omnia devotissimæ servitutis meæ pignora non uno ex capite debeantur: cùm tu solus sis ille æquissimus rerum arbiter, qui partum hunc novum, rerum à primævis post diluvium Regibus Ægypti gestarum varietate, raritateque insolitum admirabilis sapientiæ trutinâ judicare, vindicareque possis adversus obtrectatorum cavillationes, potentiæ tuæ auctoritate tutum illius novitati præsidium conferendo. Accusabit fortassis nonnemo, quod te Cæsarem curis mundi gravioribus intentum mea interpellare scriptione non sim veritus. Vererer utique, nisi celsissimus idem et humanissimus ex augusto majestatis solio personæ meæ humilitatem, ut interpellareris, gratiose invitâsses, dubitantem animâsses, cunctantem sollicitâsses. Hinc factum est, ut opus hoc Sac. Cæs. Majestatis oculis etsi indignum ex se et angustum, augustum tamen vel hoc titulo, dignumque sit visum, quia Augustus id jussit, munificentiaque plusquam regia promotum in lucem publicam evocavit. Unde Munificentissime Cæsar, omnem sive laudem sive veniam in sola obsequii gloria collocando, quod mihi dedisti, tibi reddo, opus hoc non tam meum, quàm tuum, quia totum me tuum quantus quantus sum agnosco: meum id quidem, quod subsidiis tuis longe munificentissimis id meum fecisti. Vale orbis Christiani fulcimentum, idea Cæsarum, et humani generis delicium. Hæc dabam Romæ Anno 1676. die 9 Junii, Primo et Feliciano M M. sacro, qui uti Majestati Tuæ Cæsareæ extitit genethliacus, ita quoque sit præsagum secuturæ felicitatis tuæ, totiusque reip. Christianæ faustum fortunatumque præludium.
IN-
** 3