Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est



INDEX CAPITUM OPERIS
Præfatio ad Lectorem Fol.3
Liber I.
De Rebus post Diluvium centum triginta annorum spatio gestis. 4
Caput I. De exitu Noë filiorumque ex arca ibid.
II. Quibus in rebus Noë filiique cum uxoribus in montibus se occupaverint. ibid.
III. De descensu Noë cum familia numerosa in monte peracta in submontanam regionis planitiem. 6
Noëmi ad tres filios, Sem, Cham, Japheth, jam constitutos pricipes populorum, exhortatio. ibid.
IV. De multiplicatione humani generis à Diluvio usque ad Turris ædificationem. 8
V. De prima transmigratione filiorum Noë ex monte Ararat in planiores submontanæ regionis campos. 10
§.1. De lingua, seu idiomate, quo immediate post diluvium utebantur. ibid.
§.2. De vita mortalium primævorum in submontana montis Ararat regione multis annis peracta. 11
VI. De tempore transmigrationis ex Oriente in terram Sennaar à Diluvio peractæ, ad 132 annum, qui est ortus Phaleg. 14
Epilogismus
Ex quo series generationum filiorum Noë colligi potest. ibid.
VII. Descriptio terræ Sennaar quam ex Oriente advenæ repererunt deliciis affluentem. 17
VIII. Quo tempore Nembrod Turris architectus natus sit et quot annis vixerit. 19
IX. De mystico sensu, qui sub Mosaica Turris historiâ continetur. 20
Liber II.
Præfatio. 25
Sectio I. De fabrica Turris. 26
Cap. I. De primævorum hominum post ingressum in terram Sennaar occupatione et studiis. ibid.
II. Utrum Noé Turris ædificationi præsens fuerit; una cum exhortatione Nembrod ad progeniem Chamæam, ad inchoandum concepti operis molimen. 28
Nembrodi ad Turrim civitatemque inchoandam exhortatio ad progeniei suæ proceres peracta. 29
III. De altitudine Turris diversæ opiniones. 32
Demonstratio
De Turris ad Lunæ Cœlum exaltandæ ἀδυναμία sive impossibilitate. 36
Consectaria.
IV. De Turris Nembrod forma et architectura. 40
Sectio II. De stupendis et prodigiosis tam urbium tum turrium hortorumque miraculis, à Nino et à Chusi filiis et Semiramide post mortem Nembrod extructis. 42
Cap. I. De Nino ejusque rebus gestis. ib.
II. De ædificatione Ninive civitatis magna ejusque vastitate. 45
III. De turri in civitate Babylonica à Nino et Semiramide, centum ferè annis post eversionem Turris Nembrodææ extructa. 51
IV. De civitate magnificentia penè incredibili quam in Babylone Semiramis extruxit. 52
V. De ponte et duobus regiis palatiis in oppositis urbis locis à Semiramide extructis. 55
VI. De hortis pensilibus, a Semiramide in Babylonico campo extructis, qui et inter miracula mundi numerata fuere. 58
Expo-