Prælusio I.omnium propè nationum linguis. Quod munus divinissimum velle impedire, quid aliud est, quàm odisse divinas dotes, et persequi, et bellum gerere cum Deo plusquàm Babylonicum, et Gyganteum? Etenim Messias expectatio universarum gentium veniens in mundum, ut restitueret omnia, omniaque reconciliaret, Judæos, Græcos, Romanos, Scythas, aliosque populos inter se, et cum Deo Patre universos spiritus sacri vinculo glutinaret; utque gentes junctas in unum populum sanctum, in unum regnum, civitatem, domum contraheret, suo sibi cruore linguam Græcæ gentis, et Romana, quæ sapientiâ, et imperio alias præcelluerunt, cum lingua veteri Hebræorum in ara crucis litans pro universo mundo consecravit. Christus per titulum crucis, reduxit per varias linguas, populos in unitatem, dei pentecostes misso Spiritu sancto super apostolos.Quando imposito titulo, et causæ inscriptione in caput Domini Jesu Nazareni declaratum est, illum ipsum esse omnium gentium promissum, et exspectatum servatorem, atque monarcham, et summum, æternum, sanctissimum, optimum, maximumque pontificem; de quo Sophonias luculento vaticinio præmonuit dicens; Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum, quia judicium meum, ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, ommnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra: quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei humero uno. Porrò Dominus Christus pollicetur Marc. XVI. credentibus in nomen ipsius, ut loquantur linguis novis; ejusque rei fidem implevit amplissimè Spiritu sancto misso in discipulorum cœtum. Namque legatos missurus ad Reges et populos omnium linguarum et nationum, qui non Babylonas conderent, aut caperent sibi regnorum et imperiorum sedes, aut aliquid molirentur, aut machinarentur adversus scientiam Dei: sed pertraherent orbem totum in consensionem religionis catholicæ, utque conderent civitatem viventis, verique Dei, cujus fundamentum, et caput, et lapis angularis, et princeps, est ipse Christus Dominus gloriæ, instruxit eos ad eam rem percommodè: non malleis, trullâ, perpendiculo, securi, serrâ; non gladio, pilo, sarissa, æneo tormento, sed Spiritu sancto, sed rerum divinarum cognitione, sed vitæ sanctimonia, sed omnigenis virtutibus, sed linguarum peritiâ. Itaque dictu mirabile, et stupendum jure merito videri debet; antea rudes et illiteratos homines, quique in vernaculo sermone propemodum infantes erant, subitò loquutos omnium populorum, et gentium sermone, apud quos facturi erant euangelii præconium; initioque facto Hierosolymis, urbe sita in Monte Sion, ut Esaias, et Michæas prædixerunt, ii. et iv. Cristum annunciant Dei Filium, et Verbum, et Sapientiam, et Potentiam, et Justitiam venisse in terras, conceptum è Spiritu sancto, natum ex virgine de domo David, mortuum in cruce, et resurrexisse, et ascendisse in cœlos, unde venturus sit judex vivorum et mortuorum, quemque Israëlitica ecclesia audivit concionantem in monte Sinai, totus mundus velut in compendium contractus in Hierosolyma, jam carne verâ hominis indutum audit concionantem in monte Sion per apostolos, ut in illa multitudine, quæ ex orbe universo confluxerat, quisque audiret legatos Christi patrio ipsorum, et vernaculo sermone differentes. Linguarum varietatis emolumentum.Poposcerunt quidem prima ecclesiæ Christianæ tempora opus illud admiratione et stupore confertum; quod abundè convincit linguarum notitiam, organum esse tum utile, tum necessarium Christianæ Reipublicæ conservandæ et amplificandæ, et donum esse minimè leve otiosamque divinæ munificentiæ. Quod Apostolus Paulus in
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/182
Appearance