Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/199

E Wikisource
Haec pagina emendata est
145
Turris Babel Lib. III.

Cap. III.Sect. I.struosorum deastrorum, deastrarumque fanaticam turbam revocarunt; ut in Obelisco Pamphilio et Oedipo quam diffusissime demonstravimus, quem consulat lector; quos Chaldæi, Syri, Hebræi, Græci et Latini secuti, quæque natio propriis nominibus, singulis nominibus impositis, universum mundum in inextricabilem impietatis idololatricæ confusionem deduxerunt. Tabula Synonymologiæ deorum præcessit pag. 143.


Caput iv.

De primæva nominum impositione.


Cap. IV.DUæ de vera, sive recta nominum ratione sententiæ ab auctoribus, præsertim à Platone in Cratylo proponuntur nobis. Prima est, omnibus hominibus naturâ ingenitam esse, infitamque nominum rationem, id est, talia revera esse nomina, qualis fuerit ipsarum rerum natura, non verò ex hominum constitutione.
  Nominum impositio primæva.Secunda, ex hominum pactis atque conventis nomina imponi, nec alia esse, quàm quæ fuerint hominum arbitrio atque voluntate constituta. Primigenia autem nomina quædam exstare, quæ à priscis illis auctoribus instituta, et potentiâ quidem majore humanâ cæterorum vocabulorum fundamenta sint. Inde tamen vocabulorum tantam perturbationem extitisse, ut longis annorum spatiis obfuscata, vix ac ne vix quidem agnoscantur primorum illorum vocabulorum vestigia, quæ in barbaris quibusdam linguis melius, quàm in Græca perspiciantur. Quænam autem illæ barbaræ linguæ sint, suo loco dicetur.
  Porrò in conciliandis duabus istis sententiis, duo substernemus axiomata ex Platonis doctrina desumpta, certam nimirum esse ac definitam rerum naturam, ita ut verè res subsistant, licet variè commutari videantur, et orationem homini tributam esse intellectus et rationis comitem sive ministram, ac proinde earum rerum omnium, quæ à sensibus perceptæ ad intellectum deferuntur, verba esse imagines atque simulachra. Hinc naturæ et instituti discrimen perspici potest, alia siquidem verba naturæ decreto, alia hominum institutis atque legibus dicuntur constare, quod tamen à lectore prudenter intelligi velim, rebus enim ita ut sunt constitutis, in hac linguarum perturbatione, scio non rectè dici, verba φύσεῖ imponi, alioquin eadem omnibus hominibus essent verba, idemque ac communis sermo. Dico tamen, primo illo rerum creatarum initio plane fuisse consentaneum rationi, atque necessarium, ut verba certo quodam naturæ decreto imponerentur, sicuti enim νοήματα rerum extra mentem positarum, sunt rerum ipsarum minimè fallaces imagines, atque assimilationes, ita quoque et voces, et scripturæ debent esse νοημάτων illorum in mente nostra hærentium effigies, et simulachra, siquidem rerum ipsarum veræ sunt atque naturales apprehensiones, quibus res ipsæ ut sunt, cognoscuntur, eadem ratione consentaneum est formas easdem in omnium hominum sensibus imprimi atque adumbrari, ita ut phantasiæ ministerio rerum illarum sensibilium imagines, veluti in cera, in animo impressæ relinquantur, ut pulchrè Plato in Theateto et Sophista deducit. Conceptâ igitur atque mentis vi, atque efficaciâ rerum cognitio rectè et verè,

non
T