Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata est
146
Athanasii Kircheri

Cap. IV.Sect. I.non fucatè et imaginariè efformata, in omnibus hominibus omninò eadem est, atque adeò naturalis, quemadmodum res quoque ipsæ, quarum verba sunt simulachra, locis et temporibus speciem suam minimè mutant, cùm ignis et apud nos, et apud omnes homines peræque urat, ita et de reliquis sensibus constituendum est. Ut ergò illa dicantur esse φύσεῖ, quæ semper sui similia, nec ex hominum qualiber opinione alia et alia sunt, sed eandem vim et proprietatem retinent, ita omninò videtur fuisse necessarium, ut primigenia quædam vocabula primordio rerum creatarum ita fuerint instituta, ut rerum ipsarum naturam verè exprimerent, atque repræsentarent. Naturalis nominum impositio, quomodo intelligenda.Cum præterea Deus naturæ architectus atque princeps naturam voluerit esse rerum creatarum firmamentum, ac stabile quoddam seu sempiternum principium, non incongruè Plato Deo veram causam assignavit, quippe qui uti et res condidit, et virtute suâ conservat, ita et vocabulorum, quibus illarum natura insigniretur, aptè instituendorum rationem hominibus tribuerit. Cùm enim νοήματα rerum cognitarum, Platone teste, sint εἰκόνες atque ἐκτυπώματα, efficitur omnes homines iisdem notitiarum ideis, id est, certa et vera causarum in animo conformatione atque cognitione, non temerariâ, et incertâ indicatione fuisse imbutos (ita enim hoc loco ideæ vocabulum intelligimus) cum natura in omnibus hominibus vim, atque efficaciam inserat ad res percipiendas, atque intelligendas, eademque sit νοημάτοων illorum effectrix, rerum autem per intellectum perceptarum symbola et tesseræ sunt verba naturæ vi constituta, ex quibus oratio postmodum componitur. Jam verò de ἀρχηγόν primigeniamque illam nominum constitutionem, certè certè ex nullo, nisi ex primo homine originem suam habuisse credimus, quem quidem, certissimum est, habuisse efficacissimam vim sensuum omnium, ipsiusque maximè rationis liberrimum atque expeditissimum usum, id est, verè fuisse philosophum, ut in præcedenti scrutinio ostendimus.
  Primum igitur hominem, id est, Adamum divinâ quâdam facultate, atque virtute ingenii præditum, primum fuisse ονομαθέτην, minimè dubium, atque adeò de fide esse paulò post videbitur. Quod cùm ignoraverit Plato (aut certè si quid ex libris Moysis resciscere potuit, nec purè satis cognovit, nec satis liberè protulit) ex ipso videlicer Moyse verarum originum seu antiquitatum auctore, illud solidè et germanè percipiendum est. Ille enim testatur Adamum primum hominem omnibus animalibus vera et propria nomina imposuisse, eamque facultatem à Deo accepisse. Verba ejus cito ex Genes. cap. ii. vers 19. Et formavit Dominus Deus ex terra omne animal agri, et omne volatile cœli, et adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea, et omne quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus, appellavitque Adam nominibus suis omnia animantia, et volatilia cœli, et omnem bestiam agri.
  Effecit igitur Deus, ut omnium animalium naturæ quasi præsentes oculis Adami obversarentur, ut illi essent perspectæ et cognitæ, aut certè miraculosa quâdam ratione omnes animantes illius oculis revera subjecit, ita ut expedito sensuum ministerio rerum naturas perspiceret. Ex qua solida atque explorata cognitione, opportuna extitit in Adamo ὀνομαθεσίας facultas, sic enim intelligo illa verba: Et quodcunque nomen indidit illi Adam, illi, inquam, animæ vi-

venti,