Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/54

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
30
Athanasii Kircheri

Cap. II.Sect. I.optime affluentia? quanta ex constipatis sylvarum arboribus, lignorum quantitas? Accedit fluminum rivorumque frequentia; nec desunt, in tanto numero mortalium, qui in hoc insolito, novo, et invisso hucusque theatro ordiendo, operam suam conserant. Eja, agite, eruamus cretæ argilleaque copiam, coquamus lateres igne valido, fodiamus, jaciamusgue fundamenta juxta prototypon hujus à me jam dudum conceptum, omnium et singularum partium operis conficiendi proportiones exponens. Agedum, non otiemur; accingamus nos operi; et ne dubitetis, futurum, quin id ad immortalem nominis nostri gloriam, et honorem sit redundaturum. Fodiant alii argillam, alii bitumen colligant, comportent lignorum fasces alii, alii fornaces ad lateres coquendos, aptas instruant, instrumenta utensilia alii ad laborandum idonea cudant, jumentorum multitudo præsto sit, et incipiamus; ferveat opus, et summâ curâ et diligentiâ observetis ea, quæ ego meis architectis, et ipsi vobis facienda, commendaverint. Hæc Nembrod.

Hisce, et sinilibuss hortationibus corda populorum sollicitabat. Quid plura? facilè quod volebat, imperitæ multitudini persuadebat, quæ communi quodam impetu et concursu, uti fieri vulgò assolet, ipsum secuta, cœperunt ferè omnes certatim, non tamen confusè, sed distributis officiis pro diversarum artium peritiâ, quâ imbuebantur, operari, et civitatem, Turrimque ædificare. Veruntamen ne quicquam ex meo sensu hîc adduxisse videar, adducam verba Josephi lib. i. Ant. apud Torniellum, ubi sic dicit:

CæterùmJosephus l. i. Ant., inquit, quia certum est, prædictam linguarum divisionem tunc esse factam, quando filii Noë civitatem, Turrimque ædificabant, ut ex sacro textu paulò inferiùs adducendo palam fiet. Videndum hîc priùs est quanam occasione, et quo potissimum auctore, hujusmodi ædificia extrui cœperint; fuit autem, ut arbitror hujus ædificationis occasio talis. Accidit præteer hæc circiter tempora, ut nescio, quo spiritu ducti, aut impulsi, qui tunc vivebant homines, Arphaxadi exemplum secuti qui jam ante annos plusquam 170. trajecto Tygri flumine, cum universa progenie suâ in Chaldæam descenderat, ipsi quoque pariter conglobati proficiscerentur de Oriente, ut expressè traditur Genes. cap. xi. vers. 2. id est, non de Armenia, in cujus uno ex montibus Arca consederat, quia respectu Babyloniæ Armenia Aquilonaris est, non Orientalis, quemadmodum in Geographorum Tabulis conspicimus. Sed de partibus Babyloniæ Orientalibus, ad quas primò eos de Armenia migrasse oportet. Cum itaque communi passu et consensu de prædictis regionibus fortè nimiùm montuosis ac minùs frugiferis, Occidentem versus venirent ut terras magis feraces, commodioresque sibi quærerent, aliquantulum ad Meridiem flectentes, invenerant campum, seu planitiem quandam admodum spatiosam, quæ postea Sennaar, mox Babylonia est appellataIntentio Noë de sollicitaatione ad transmigrandum facta.. Hîc cùm aliquantisper consedissent, urgebat, ut arbitror, Noë filios ac posteros jam valdè admodum multiplicatos, et auctos, ut ad terras jam singulis divisas, et assignatas properarent, cùmque putabat, valdè id fore gratum Deo, qui ipsis usque ab initio renovati Orbis denuò dixerat: Crescite, et multiplicamini, et replete terra: etc. tum etiam, quia id multò utilius, et ad Victum præsertim commodius cunctis futurum sperabat, ac denique, quoniam verebatur, ne si diutiùs simul morarentur, graviora indies inter ipsos dissidia, jurgiave orirentur. Verùm huic tam sanctæ providæque paternæ mentis intentioni, sicuti et aliis bonis actibus, hostis humani generis, quantum poterat, obstare nitebatur, inprimis, ut creditur, mediante Nembrod filio Chus, filii Cham, qui cum cæteros animi, corporisque viribus antecellere videretur (erat enim maximus, et valdè famosius gigas, ut habetur in textu lxx Interpretum Genes. cap. x.) aliis quoque omnibus imperare admodum exoptabat,
quod