Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est
31
Turris Babel Lib. II.

Cap. II.Sect. I.quod ut faciliùs ac commodiùs assequeretur, cunctos simul retinere moliebatur; et quia fortassis non audebat aperte communi omnium, qui tunc in humanis erant, sententiae adversari, ac Noëmo omnium parenti contradicere, populis callidè suadere non cessabat, ut, priusquàm ab invicem discederent, memorandum aliquod suae potentiae, ac generositatis monumentum posteris derelinquerent, eisque laudes ac nomina ipsorum per cuncta saecula celebrandi occasionem praeberent. Videns autem haec placere populis, et advertens in ea planitie terram non lapideam esse, sed satis argillosam, ac tenacem, lateribusque conficiendis aptam, et praeterea abundare puteis, bitumen large proferentibus, ex tam promptâ aedificandi materiâ, occasioneque desumptâ, hortabatur omnes, ut unanimiter magnam quandam civitatem extruerent, quae veluti aliarum omnium mox in aliis regionibus aedificandarum caput, exemplarque esset, et ad munimen decoremque, in ea turres erigerent, unamque prae caeteris excitarent tantâ crassitudine; quae ad cœlum attolli posse videretur, vel eluvionis perfugium, vel conveniendi monumentum. Versutia Nembrod in popilo retinendo.Haec verò tam grandia aedificia versutus Nimbrod proponebat, specie quidem ipsorum gloriae, ac magnificentiae consulere simulanss, revera autem, ut propositum consiliaque sua perficeret, nimirum, ut multitudinem diurnis hujusmodi operibus, simul occupatam unitamque detineret, et discessionem ad alias longiores praesertim regiones procrastinaret, vel etiam prorsus impediret; praevidebat enim eos postmodum commoda, et securitatem tam amplae, ac magnificae civitatis ab ipsismet tot tantisque laboribus aedificatae non facilè deserturos. Quare vehementiùs cœpit cunctos tum per se, tum per suae intentionis sectatores ad opus aggrediendum incitare.

Displicuit autem hoc Domino, qui superbis ipsorum conatibus obsistere non distulit, sed cognita eorum obstinatione, et pertinaciâ illicò confusis mirabiliter aedificantium sermonibus, ita ut se invicem intelligere non possent, eos tandem ab operibus cessare, atque ad terras singulis familiis assignatas dicedere coëgit. Turris autem inchoata oblinguarum confusionem Bel primùm, deinde Babylon cum reliqua civitate, et ejus ditione est appellata. Et hoc estGeen.
xi
.
, quod breviter legimus Gen. cap. xi. his verbis: Erat autem terra labii unius, et sermonum eorundem. Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo dixitque alter ad proximum suum; venite faciamus lateres, et coquamus eos igni, habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cemento, et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem, et Turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum, et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Descendit autem Dominus, ut videret civitatem etet Turrim, quam aedificabant filii Adam, et dixit: Ecce unus est populus et unum labium omnibus, cœperuntque hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex loco illo in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem. Et idcircò vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. Hucusque sacer textus, qui tametsi, quisnam dictae civitatis ac Turris aedificandae primarius Auctor fuerit, hîc non commemoret, attamen quod fuerit Nembrod, aliquatenùs colligi posse videtur ex Gen. cap. x. vers. 8. ubi de ipso verba faciens ait: Ipse cœpit esse potens in terra, et post pauca: fuit autem principium regni ejus Babylon. Et idem sentiunt S. Augustin. libro 16. de Civit. Dei, cap. iv. et communiter Doctores, secuti Josephum, qui id perspicuis verbis asserit, primo Antiq. cap. 5Joseph. l. i Antiq.. hanc eandem historiam ita describens: Tres verò Noœ fili
Semas,