Jump to content

Pagina:Björnbo Thabits Werk über den Transversalensatz.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

– 8 –


tentiam [i. e. volenti tueri eius sententiam], quoniam non promisit illud exponere, vero id quod est necessarium in demonstratione duarum intentionum quarum intendit explanationem, et est necessarium illi qui secundum eius vult sententiam surgere.

Ipse enim non attulit nisi unam de divisionibus demonstrationis harum duarum intentionum, reliquas vero divisiones ipsius dimisit, confidens quod qui legeret illud et intelligeret, posset sequi ipsius exemplum in reliquis divisionibus et inveniret eius demonstrationem. Et res quidem istae expositoribus libri huius ipsius necessariae fuerunt; ego vero iam exposui illud colloquendo ad eum qui a me quaesivit eius expositionem, sed non affirmavi neque eius divisiones in libro ostendi. Verum tamen quidam nostrorum sociorum, propterea quod scivit illud et intellexit, affirmavit sibi et comprehendit omnia huius figurae accidentia quae contingunt in ea, et divisiones eius per quas dividitur secundum duos modos, scilicet dissolutionis et compositionis, quos Ptholomeus demonstrare [vel probare] voluit.

§ 3. Et scivit (id est discupulus), quod accidunt ei secundum modum dissolutionis tres divisiones et secundum modum compositionis viginti septem divisiones, quarum delentur et evanescunt quattuordecim et verificantur reliquae. Et neque completur demonstratio eius quod Ptholomeus probare voluit de hac figura nisi comprehensione scientiae earum et affirmatione probationis cuiusque divisionis earum. Iam autem feci te videre harum divisionum esse, et scivisti eas et intellexisti; et feci te scire, quod hic sunt viae et intentiones aliae communes, quae aggregant has divisiones, plures, sine quibus non completur figurae probatio, et comprehendunt eas in paucis rebus; et ego multociens eas ostendi. Sed tu dicebas ut ostenderem tibi opus per quod ipse illud operatus est. Voluisti ergo scire, si fuerit unum illorum operum per quae operatus sum an non, et si aestimo quod Ptholomeus ad