Jump to content

Pagina:Björnbo Thabits Werk über den Transversalensatz.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

– 22 –


§ 12. Nos autem iam ostendimus quod necessarii sunt in unaquaque illarum duo modi compositionis, dico igitur quod non est necessarius in aliqua earum modus tertius. Et ponam exemplum in eo simile illi quod praecessit. Proportio igitur a ad b componitur ex proportione g ad d et ex proportione e ad u; nos autem iam ostendimus, quod oportet secundum illud, ut sit proportio a ad b composita etiam ex proportione g ad u et ex proportione e ad d, dico igitur quod non est necessarius in illo modus tertius. Et illud est, quoniam haec proportio aut dicetur esse composita ex proportione quae est inter g e et d u, aut ex ea quae est inter g d et e u, aut ex ea quae est inter g u et d e. Quod si fuerit necessarium ut sit composita ex proportione quae est inter g e et d u, erit unaquaque duarum proportionum g e et d u etiam composita ex duabus proportionibus inter quattuor reliquas; sed nos iam ostendimus, quod illud non est necessarium. De ea vero quae est inter g d et e u, et de ea quae est inter g e et d u (?), iam diximus quod componitur secundum duos modos in unaquaque earum; dico igitur, quod non oportet ut componatur secundum modum alium eorum qui sunt inter istas de proportionibus; et illud est quoniam iam possibile est, ut sint quantitates duae ad non aequales, et similiter quantitates g d e u. Sit ergo ita, et sit proportio a ad b prius composita ex duabus proportionibus quae sunt inter g d et e u, non secundum modum quem diximus, si possibile est illud. Si ergo composita fuerit ex proportione g ad d et ex proportione u ad e, cum iam fuerit etiam composita ex proportione g ad d et ex proportione e ad u, tunc proportio u ad e erit sicut proportio e ad u, duarum igitur linearum e u non est una maior altera; nos autem iam posuimus eas diversas, hoc quidem est contrarium. Quod si composita fuerit proportio a ad b ex proportione d ad g et ex proportione e ad u, demonstrabitur secundum viam huic similem, quod d g sunt aequales, sed non est ita. Si ergo composita fuerit proportio a ad b ex proportione d ad g et ex proportione u ad e, et proportio b ad a est etiam composita ex his duabus proportionibus, tunc a b erunt aequales; sed non sunt ita; proportio igitur a ad b non componitur ex proportione, quae est inter g d et e u, secundum aliquem modorum excepto eo quem praediximus. Similiter quoque ostenditur, quod non est composita ex proportione quae est inter g u d e nisi secundum modum unum cuius praemisimus narrationem; si enim contingeret illud secundum modum alium, aequarentur aut duae quantitates g u, aut duae quantitates d e, aut duae quantitates a b, sed illud non est ita. Non est igitur hic modus tertius in compositione proportionis a ad b exceptis duabus modis quos diximus.

Similiter quoque non erunt in aliqua combinationum reliquaram de novem combinationibus nisi duo modi; erit igitur summa modorum decem