Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina emendata est
180
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



cum Francisco Allegri, cum quo et a quo mire honoratus a Florentia eo usque deveneram, diverti, ne loco suscepti honoris amico iuveni turbationem rependisse viderer. Et hoc tot verbis dictum sit, ut excusatum me habeas si quod mira liberalitate tua per epistolam tuam offers hac vice non sumpserim: quin edam, si ex amicis nemo fuisset qui me exterum suscepisset, ad hospitem mercennarium iturus eram potius quam absente viro apud Tulliam divertissem. Nam, esto tu in hoc, ut et in multis aliis, animum meum erga res tuas noveris integrum, non sic alii novere omnes, et ideo, ut fidem meam sinam, dato multum suspicionis auferre debuissent canum caput meum et etas provectior atque nimia sagina corpus invalidum, abstinendum ratus sum, ne falsa in peius semper oppinantium suspicione ibi notaretur vestigium, ubi pes minime fuisset impressus. Tu nosti melius, circa talia, id adversam atque mendacem agere famam quod veritas. Post hec, cum paululum quievissem, Tulliam salutaturus accessi. Que quam primo adventum meum sensit, tanquam redeunti tibi letissima venienti michi occurrit, et aliquantisper laudabili quodam respersa rubore, vix me viso deiectis in terram oculis, quadam modesta ac filiali affectione, salutatione decenti et totis me suscepit ulnis. O bone Deus! e vestigio mandatum tuum sensi et confidentiam novi, et michi ipsi congratulatus sum quod adeo tuus sim. Sed postquam quedam ut plurimum contingentia circa notitiarum principia interlocuti sumus, in ortulo tuo, assistentibus ex amicis nonnullis, consedimus; ibi explicatiori placidoque sermone domum libros et tua omnia obtulit, et quantum in ea fuit, matronali semper gravitate servata, sumpsissem. Inde has inter oblationes, et ecce, modestiori passu quam deceret etatem, venit Electa tua dilecta mea, et antequam me nosceret ridens aspexit, quam ego non letus tantum sed avidus ulnis suscepi, primo intuitu virgunculam olim meam suspicatus. Quid dicam? Si michi non credis, Guilielmo ravennati medico et Donato nostro, qui novere, credito: eadem que mee fuit, Electe tue facies est; idem risus, eadem oculorum letitia, gestus incessusque, et eadem totius corpusculi habitudo, quanquam grandiuscula mea,