Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
71
HISTORIA ARCANA.

rum initio eorum causam se acturum ille omni officio in se recipiebat; sed abiecta demum benevolentia illud ipsum studium in improvisas turbas evasit, ac Theodora tum in eos crudelissime saeviit; princeps vero tanquam inscius quid in illos gereretur, adiit impudenter universae substantiae possessionem. His artibus, re quidem inter se condicta, sed palam simulatis dissidiis, ac subditorum animis in diversa actis, tyrannidem sibi firmius asseruerunt.

11. Potitus imperio Iustinianus extemplo omnia miscere, quae priscis legibus prohibita essent, in rempublicam introducere; quae consuetudine obtinuissent, haec interdicere; quasi imperatorium paludamentum induisset, ut aliam rebus faciem induceret. Nam statis magistratuum formis, legumque ac militarium ordinum abrogatis, alias invexit, non iure. non publico commodo adductus; sed ut omnia nova, et de suo nomine dicerentur. Rei, cuius statim abolendae copia non fuisset, saltem suum indidit vocabulum. Sanguinis et auri nunquam sitim explevit, sed ex opulentissimis pecuniosorum hominum domibus factis