Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/112

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
72
PROCOPII

sibi manubiis, alios impetebat. Quas fortunarum rapinas illico vel prodegit barbaris, vel in insana aedificia insumpsit. Vesanis multorum caedibus pollutus, pluribus iam aliis paravit insidias. Tranquillam Romani cum exteris gentibus pacem habebant; hic sanguinario furore standi loco impatiens, omnes undique barbaros inter se commisit; et Hunnorum ducibus nulla occasione accersitis, immanes pecunias perdita munificentia largitus fuit, amicitiae, ut aiebat, causa conciliandae firmandaeque; quod et sub Iustino principe factitatum ab eo iam diximus, Illi accepta pecunia alios duces, eorumque cohortes sollicitabant, qui in fines imperii excurrerent populabundi, venum et ipsi pacem daturi, cui sic eam mercari libitum esset. Hi statim Romanorum urbes depraedati sunt, sua nihilominus meriti apud imperatorem stipendia. Post hos en tibi e vestigio alios profligatae gentis Romanae populatores, qui acta praeda insuper incursionis mercedem consequerentur a munificentissimo principe. Et, ut paucis absolvam, nullum tempus intermiserunt ab hisce, quasi in orbem redeuntibus rapinis et excursionibus. Nam cum multiplices horum essent barbarorum tribuni atque stationes, bellum quasi per manus tradebatur, ab immoderatis Augusti largitionibus coeptum, nullo fine