Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/306

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
266
PROCOPII

Arctum in spatium longissime se insinuans, totam fere continentem amplectitur. Supra vero fluvius Ister ex adverso decurrens, Europae dat formam insulae. Ibi imperator noster aedificia construxit: plurima momenti maximi: his enim munita optime Europa, barbaris trans flumen Istrum habitantibus aditum intersepsit.

At mihi iam ordiendum ab imperatoris patria: cui cum primas partes in caeteris omnibus, tum primitias orationis debemus. Nam illa una efferre se, gestire ac triumphare merito potest, quod talem aluerit dederitque Romanis principem; cuius acta omnem dicendi scribendique facultatem excedunt.

Apud Dardanos Europaeos, qui post Epidamniorum terminos habitant, castello, cui nomen Bederiana, vicinum arat Tauresium; ubi natus est orbis reparator Iustinianus Augustus. Brevi spatio locum hunc moenibus quadratis circundedit, singulisque angulis turri imposita effecit ut Tetrapyrgia seu quadriturrita reipsa esset ac diceretur. Iuxta eumdem locum, urbem condidit nobilissimam, ac Iustinianam primam Latino vocabulo appellavit, nutricationis mercedem altrici solvens; Quanquam Romanos omnes decebat communi studio praestare istud officium, cum illa regio communem omnium servatorem aluerit. Extructo ibidem aquaeductu, benigna aquarum peren-