Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/307

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
267
DE AEDIFICIIS IV. 7.

nitate civitatem instruxit, aliaque permulta urbis conditori gloriosa et praeclara admodum fecit. Nec promptum est deo dicatas aedes enumerare, nec nostrae facultatis describere magistratuum domos, porticuum amplitudinem, platearum decus, fontes, compita, balneas, rerum fora venalium. Ut paucis absolvam, urbs est magna, frequens, rebus omnibus beata, ac iure metropolis universae provinciae: ad tantam quippe dignitatem evecta est. Praeterea sedes est archiepiscopi Illyriorum, caeteris civitatibus ipsi, utpote omnium maximae, concedentibus: adeo ut honorem principi et gloriam referat. Nam illa quidem sese iactat alumno imperatore: hic vero, grata vice, urbe condita gloriatur. Hactenus dicta sufficiant: fieri enim profecto nequit ut singula accuratius persequamur: cum infra urbem imperatore dignam omnis oratio subsistat necesse sit.

Adhaec castellum Bederiana reaedificavit a fundamento, ac multo melius communivit. Erat apud Dardanos Ulpiana, urbs antiqua; cuius moenia cum sic labascerent, ut nulli essent usui, eorum partem maximam demolitus, subinde restituit, multisque ornamentis collatis, civitatem composuit, qualem hodie videre est, ac secundam Latino itidem vocabulo nuncupavit Iustinianam. Nec procul hinc novam urbem aliam condidit; quam de avunculi nomine Iustinopolin dixit. Sardicae, Naisopoleos, Germanae et Pantaliae mu-