Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/308

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
268
PROCOPII

ros aevo solutos sic restauravit, ut ab hostibus expugnari iam nequeant. His urbibus tres alias minores interposuit, Cratiscara, Quimedaba et Rumisiana, easque a fundamentis aedificavit. Cum autem in animo haberet has urbes Europamque omnem Istro protegere; flumen illud crebris munitionibus, de quibus paulo infra agam, praetexuit, et in ripa stationarios milites, qui vicinos barbaros transitu fortissime prohiberent, passim constituit. Et quamvis haec peregisset, spei tamen humanae lubrico diffidens, ac secum reputans, si quo modo hostis traiiceret, infestis per agros plane immunitos excursibus, omnes sine ullo aetatis discrimine abstracturum in servitutem, et cunctas opes direpturum, non satis habuit impositis fluvio castellis incolas communis securitatis fecisse compotes, sed privatim etiam tutos reddidit campestribus tot munimentis, ut quilibet ager vel castellum habeat, vel munito loco vicinus sit, cum hic, tum in Epiro nova ac veteri: ubi et urbem fecit Iustinianopolin, quae prius Adrianopolis dicebatur.

Reparavit Nicopolin, Photicam et Phoenicem. Postrema haec duo oppida, in humilibus locis posita, stagnantes aquae circumfluunt. Quare Iustinianus Aug. fieri non posse intelligens, ut illis moenia excitaret, quae firmis