Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/309

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
269
DE AEDIFICIIS IV. 2.

starent ac solidis fundamentis, neutrius sane formam mutavit, sed proxime in acclivi arduoque admodum iugo castella posuit. Erat in his partibus urbs antiqua, aquis abundans, et nomen nacta consentaneum naturae loci; quippe Euroea dicta antiquitus. Non procul Euroea lacus iacet, in cuius medio extat insula, unde collis eminet. Tantum vero interstitium terrae lacus relinquit, quantum satis est ad praebendum in insulam aditum. Illuc imperator traductis Euroeae incolis, urbem moenibus validissimam condidit.

2. Post Epirum totam, Aetolia Acarnaniaque percursis, succedunt sinus Crissaeus, Isthmus, Corinthus ac reliqua Graecia; ubi imperatoris providentia summe enituit. Mirandum in primis quot ille muris imperium Romanum firmaverit. Quae quidem ipsius cura se quovis extendit, maxime vero ad ascensus Thermopylarum. Ac prinum, quoniam montes, qui illic eminent, occupari facile poterant, si quis tentaret; cum non tam muro, quam quodam septo muniti viderentur; multo altius eduxit muros ac pinnas omnes duplicavit. Idem praestitit in castello, quod simili negligentia aedificatum ibidem fuerat. Huic enim iustam addidit altitudinem, moeniumque minas duplices fecit. Praeterea summae loci ariditati prospexit, extructo aquae pluviae receptaculo. Deinde complures ascensus, immunitos ac per-