Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/310

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
270
PROCOPII

vios, muris diligenter obstruxit. Porro mirum cuipiam merito videatur, quod olim Persarum rex, multo hic consumpto tempore, unum dumtaxat tramitem invenerit angustissimum, idque Graecorum proditorum indicio: cum ibi non pauca essent itinera nullo praeclusa muro, ac plaustrorum fere capacia. Nam et mare radices montium inundans, vias, quae inde ascensum dabant, longe laxaverat, et cum terra intercisa esset hiatibus alveisque torrentium imperviis, rebantur veteres fieri non posse, ut quae natura divisisset, ea muri bene complecterentur. Tum etiam difficiliorum operum inerti odio capti, omissam a se loci defensionem permittebant fortunae, spe salutis in eo iacta, quod viam barbari ignoraturi essent. Eo vero qui laborem defugiunt, quae ipsis videntur operosa, ea nec aliis facilia fore putant. Quare nemo posthac Iustiniano Aug. laudem hanc eripere contendat, ipsum omnibus, quotquot unquam fuerunt, providentia ac sedulitate antecelluisse: qui mare montibus vicinum, atque adeo circumfusum inundansque, coëgerit firma in fluctibus humectoque in sabulo fundamenta accipere; rebus, quas manifesto contrarias patitur sese accommodare; arti humanae cedere, et vim afferentibus famulari. Cum autem lucos saltusque iunxisset, ad montes admovisset mare, totamque Graeciam cinxisset munitionibus, non finem aut modum po-