Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/362

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
322
PROCOPII

texuerunt. Itaque sacra aedes partim rupi solidae insidet, partim pendet, adiuncta colli accensione opibus imperatoris. Substructionis autem illius lapides insinuata sunt magnitudine. Cum enim artifices adversarentur naturae loci, et culmen rupi aemulum molirentur, spretis vulgaribus ad insuetas planeque ignotas artes se converterunt. Ergo ex montibus, qui sunt extra urbem altissimi, saxa immania excidebant, et affabre scalpta, hoc modo vectabant. Plaustris, quae saxis aequalia magnitudine fabricaverant, singulis singula imponebant. Tum boves, ex optimis, qui imperatoris iussu delecti fuerant, quadraginta cum plaustro saxum trahebant. Quoniam vero viae, quae ad urbem ducebant, his erant plaustris ferendis impares, longe ac late montes excidendo accedentibus carris dabatur aditus. Sic templum, prout imperator volebat, in magnam perduxere longitudinem: ad cuius rationem cum latitudinem exegissent, non poterant aedi tectum imponere. Quare nemora saltusque omnes, ac sicubi locum esse audiebant arboribus procerissimis consitum peragrantes, sylvam opacam nacti sunt, in qua cedri erant in immensum elatae. His templum texerunt, dimensi altitudinem pro latitudinis ac longitudinis portione. Haec quidem Iustinianus Aug. humanis viribus atque arte effecit: multum vero contulit pietatis fiducia, quae hono-