Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/363

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
323
DE AEDIFICIIS V. 6.

rem ei rependens, ipsius consilium et incoeptum promovit. Templum enim columnis erat penitus vacuum, quae eius decori responderent nitore suo, eaque essent magnitudine, ut incumbens sibi pondus possent sustinere. Illa autem regio mediterranea, et a mari remotior, deruptisque, ut dixi, montibus undique vallata, opificibus viam, qua columnas aliunde importarent, negabat. Dum operis difficultas imperatorem habet sollicitum, in montibus proximis deus marmoris genus ostendit ad hoc idoneum, sive antea latuerit Ibi incognitum, sive tum primum extiterit. Credibilis sane est utraque haec eorum sententia, qui deo causam ascribunt. Equidem nos humanis viribus omnia ponderantes, multa iudicamus haud posse fieri: at deo difficile nihil est, nedum impossibile. Igitur columnae ingentes, magno inde numero excisae, quae ignis flammam colore referunt, sacram aedem suffulciunt, hae infra, illae supra, aliae circum porticus, quibus omnia ipsius latera cincta sunt, praeterquam orientale. Stant geminae pro templi porta, omnino eximiae, ac forte columnarum omnium, quae in orbe sunt universo, nulli secundae. Altera succedit porticus, quae a narthece seu ferula ideo, mea quidem sententia, nomen habet, quia angusta est. Hanc excipit atrium quadratum, et similibus columnis fultum: medianae ianuae tam augustae, ut intrantibus