Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/364

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
324
PROCOPII

indicent quale spectaculum nacturi sint. Exin vestibulum admirabile, et arcus columnis elatus geminis in altitudinem immensam. Progredientibus, templi via binos recessus utrinque offert in semicirculum sinuatos, adversosque inter se. Altera via hospitales domos duas hinc inde habet. Iustiniani Aug. opus: haec peregrinorum est in urbe degentium diversorium; illa pauperum aegrotantium sedes. Porro hoc deiparae templum imperator idem annuo reditu luculentissimo cohonestavit. Haec ille Hierosolymis fecit.

7. Urbs est Palaestinae Neapolis, cui mons altus, Garizim nomine, imminet. Hunc olim Samaritani cum possiderent, assidue eius verticem ascendebant precationis causa, non quod illum templo unquam ornassent, sed quia omnium maxime ipsum suspiciebant ac venerabantur. Qua tempestate Iesus dei filius, humano assumpto corpore, in illis partibus agebat, cum indigenae cuiusdam uxore sermonem habuit. Tum ab ipsa de monte interrogatus, praedixit, tempus affore, quo non adorarent Samaritani in eo monte, sed ibi ipse adoraretur a veris adoratoribus: Christianos scilicet designabat. Procedente tempore verbis accessit exitus: neque enim poterat mentiri qui deus erat: res autem ita evenit. Zenonis principatu, coiere sub-