Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/365

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
325
DE AEDIFICIIS V. 7.

ito Samaritani. Tum facto Neapoli impetu in Christianos festum in ecclesia celebrantes, quod pentecosten vocant, multos conficiunt: illorum episcopum Terebinthium sacrae mensae astantem occupant, inter sacrificium ineffabile gladiis illum feriunt, vulneribus concidunt, manuum digitis truncant, mysteriisque illudentes piacula perpetrant digna Samaritanis, ac nobis silentio obruenda. Mox antistes ille Byzantium sese contulit: ubi ad conspectum imperatoris admissus, ostendit manuum cladem; rem pandit ordine, et Christi praedictione in memoriam reducta, plenam ultionem exposcit. Tali casu commotus Zeno Aug. nulla interposita mora, in sontes egregie animadvertit: exactis monte Garizim Samaritanis, statim illum Christianis addixit, et in culmine ecclesiam deiparae posuit: cui templo in speciem murum, re ipsa nihil nisi maceriam circumdedit. Infra quidem, in urbe, praesidium validum, ad murum autem et ecclesiam milites non amplius decem collocavit. His offensi Samaritani urebantur dolore maximo, et indignatione pleni praesentem sortem aversabantur: metu tamen imperatoris cohibiti, silentio dissimulabant. Postea imperante Anastasio res huiusmodi contigit. Samaritanorum manus, suasu feminae, per derupta montis inopinato subiit: quippe cum via, quae