Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
PROCOPII

duxit, quod qui tyrannidem in posterum exercebunt, facile sibi horum hominum exemplo persuadere poterunt, quae ipsos etiam malefactorum maneat animadversio. Deinde fortasse veriti ne vita moresque sui aeternae posterorum memoriae tradantur, haud ita ad peccandum praecipites erunt. Quotus enim quisque hominum, qui deinde vixerunt, perditam Semiramidis vitam, vel Sardanapali aut Neronis dementiam nosset, nisi haec historiis commendata fuissent? In primis, si qui forte iis, quae hic narrantur, similia a tyrannis olim patientur, illis non omnino inutile erit ista audire. Solent enim miseri eo se consolari, quod non soli sint, quibus acciderint calamitates. Quamobrem primo quidem quae Belisario flagitiose commissa, deinde quae Iustinianus ac Theodora scelerate gesserunt, ego narrabo.

1. Belisarii coniux, de qua feci in superioribus libris mentionem, avum quidem et patrem aurigas habuit, hanc artem Byzantii ac Thessalonicae professos, matrem vero ex earum numero, quae in thymele