Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
HISTORIA ARCANA.

prostituunt pudicitiam. Ac prius illa vitae genus secuta impurissimum, dissoluta, cum veneficiis patriis versata diu, et apprime edocta quae ad res ipsius maxime faciebant, desponsa deinde Belisario fuit, cum iam multam sobolem suscepisset. Extemplo autem eam libido perpulit, ut in posterum esset adultera. Cumque in studia sua illa sese immergeret, factum quidem occulere nitebatur, non quod vereretur maritum: nam ipsam nullius unquam flagitii puduit et maritum multis iam praestigiis occupaverat: sed ne ab Augusta male multaretur: etenim Theodora in illam animo exasperata odio furebat. Postea vero quam Augustam mitigavit obsequio, et opera illi in summi momenti coeptis impensa, primum quidem vita eo modo, de quo postea, erepta Silverio, dein autem Ioanni Cappadoci illata, ut supra dixi, pernicie, intemperantius palamque peccare nihil pensi habuit.