Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14
PROCOPII

Adolescens nomine Theodosius, parentibus, qui cum Eunomianis sentirent, in Thracia natus, domi apud Belisarium versabatur: quem ipse iamiam in Africam transmissurus, divino lavacro lustratum suis exceperat manibus, et una cum uxore sua filium adoptaverat, quo Christiani more consueverunt liberos adsciscere. Ex eo Theodosium Antonina, quippe sacro ritu filium, amare, ut par erat, omnemque eius curam suscipere, dictoque audientem habere. Deinde vero ea navigatione in incredibilem adolescentis amorem incidit; quo penitus imbuta, omnem abiecit divinarum, humanarumque legum formidinem ac verecundiam. Cum eo principio quidem clanculum consuevit; denique inspectantibus etiam vernulis et ancillis; nam nihil suae libidini impedimento esse putavit, quando perdite amore capta, eo iam palam duceretur. Ipse Belisarius aliquando apud Carthaginem manifesto rem deprehendit, verum ab uxore delusus est non invitus. Nam ille subterraneo in cubiculo cum ambos una comperisset, pene furentis in modum commotus est, Antonina eam ob rem nec expavit, nec vitavit conspectum, sed, huc, inquit, in