Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est
15
HISTORIA ARCANA.

latebris pretiosissima quaeque spoliorum cum adolescentulo reconditura veni, ne qua istorum fama ad Caesarem perveniret. Isthaec illa quidem simulavit; hic autem rem et facile dissimulavit, et sibi persuaderi passus est; licet Theodosio ligulam, quae circa pudenda subnectit femoralia, solutam observasset. Nam mulieris victus benevolentia, maluit vera non esse credere, quae sibi oculorum etiam fide probarentur. Ita in dies gliscente in incredibile malum lascivia, caeteri quidem silentio flagitium inspectarunt, famula vero Macedonia nomine, post debellatam a Belisario Siciliam, Syracusis hero sanctissimi iurisiurandi fide primum obstricto, ne unquam Antoninae proderetur, totam ei fabulam detexit, datis praeterea testibus duobus a cubiculo famulis. Re comperta, Belisarius quibusdam ex stipatoribus suis necem imperat Theodosii; ille detectis insidiis Ephesum aufugit. Nam assectatores ingenii Belisarii mobilitate inducti malebant uxori gratum facere quam videri benevolentiam mariti aucupari. Quamobrem iussa contra Theodosium eidem prodidere. Constantinus hoc rerum casu vehementer Belisarii moerentis vicem condoluit, atque illud dictitavit: Ego mulieri citius interitum quam adolescenti parassem. Hoc audito Antonina, animo penitus abdito illi succensuit, ut eo gravius in eum acerbitatem evomeret. Nam erat ad