Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
16
PROCOPII

indignationem tegendam et animi virus exerendum comparata. Non ita multo post aut veneficiis, aut blandis verborum illecebris falso in se conflatam accusationem persuadet coniugi. Ille nihil moratus Theodosium accersit; Macedoniam vero famulam, ambosque pueros uxori se dediturum pollicetur; quos Antonina linguis, ut fertur, primum resectis, et membratim concisos, sacculis ad extremum inclusos in altum illico demergit. Fuit illi minister sceleris quidam ex famulis Eugenius nomine, qui et commissi contra Silverium piaculi satelles fuerat. Tandem Constantinum etiam suasu coniugis e medio sustulit Belisarius. Nam quae de sicis, Praesidioque prioribus libris narravimus, eo ferme tempore contigerunt. Ubi enim Constantinus iniuriarum in Belisarium et Praesidium erat absolvendus, non prius destitit Antonina quam eius vocis, cuius paulo ante memini, ab illo poenas exegisset. Quamobrem magnam Belisarius cum Imperatoris tum Romanorum procerum in se concitavit invidiam.

Theodosius in Italiam (ubi tum Belisarius et Antonina degebant) se minime venturum respondit, nisi Photius inde longius amandaretur. Nam ea erat natura Photius, ut valde aegro ferret animo, si quis apud aliquem videretur se esse potior. Igitur secundis Theodosii rebus con-