Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
25
HISTORIA ARCANA.

ita quidem virorum impetum potuit cohibere. Veritus tamen ne via sibi praecluderetur a Belisario, inde castra movit, cumque nullum obvium habuisset hostem, sospes denique in patriam concessit,

3. Ergo Belisarius Romanos iam fines ingressus, uxorem Byzantio venisse reperit, quam nullo honore in custodiis habuit, saepeque confi «ere aggressus relanguit, amore, ut equidem reor, mulieris ingenti retardatus. Sed alia fama est, eum a femina praestigiis praeoccupatum, statim animo et viribus enervari solitum. Tum Photius velut lymphatus Ephesum provolat, Calligono eunucho nimirum Antoninae lenone astricto vinculis secum abducto, qui flagris in via caesus arcana omnia prodidit. Haec ubi praesensit Theodesius, in Ioannis Apostoli templum confugit, quod Ephesi veneratione sanctissimum habetur; verum pecunia corruptus Andreas urbis antistes illum Photio dedidit in potestatem. Inter haec malum Antoninae verita ex iis, quae de illa acceperat Theodora, Belisarium una atque illam Byzantium accivit. Quibus Photius auditis, in Ciliciam Theodosium abigit, ubi hastatos atque scutatos milites suos hie-