Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina emendata est
71
lib. iii., cap. xx.-xxiii.

que ēgit. Illī aliās ēruptiōne temptātā, aliās cunīculīs ad aggerem vīneāsque āctīs (cūius reī sunt longē perītissimī Aquītānī, proptereā quod multīs locīs apud eōs aerāriae sectūraeque sunt), ubi dīligentiā nostrōrum nihil hīs rēbus prōficī posse intellēxērunt, lēgātōs ad Crassum mittunt sēque in dēditiōnem ut recipiat, petunt. Quā rē impetrātā arma trādere iūssī faciunt.

22. Atque in eam rem omnium nostrōrum intentīs animīs, aliā ex parte oppidī Adiatunnus, quī summam imperiī tenēbat, cum dc dēvōtīs, quōs illī soldūriōs appellant, quōrum haec est condiciō, ut omnibus in vītās commodīs ūnā cum iīs fruantur, quōrum sē amīcitiae dēdiderint, sī quid hīs per vim accidat, aut eundem cāsum ūnā ferant aut sibi mortem cōnscīscant; neque adhūc hominum memoriā repertus est quisquam, quī eō interfectō, cūius sē amīcitiae dēvōvisset, morī recūsāret: cum hīs Adiatunnus ēruptiōnem facere cōnātus clāmōre ab eā parte mūnītiōnis sublātō, cum ad arma mīlitēs concurrissent vehementerque ibi pūgnātum esset, repulsus in oppidum tamen, utī eādem dēditiōnis condiciōne ūterētur, ā Crassō impetrāvit.

Crassus aliās nātiōnēs aggreditur.

23. Armīs obsidibusque acceptīs, Crassus in fīnēs Vocātium et Tarusātium profectus est. Tum vērō barbarī commōtī, quod oppidum et nātūrā locī et manū mūnītum paucīs diēbus, quibus eō ventum erat, expūgnātum cōgnōverant, lēgātōs quoque versus dimittere, coniūrāre, obsidēs inter sē dare, cōpiās parāre coepērunt. Mittuntur etiam ad eās cīvitātēs lēgātī, quae sunt citeriōris Hispāniae fīnitimae Aquītāniae: inde auxilia ducēsque arces-