Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina emendata est
72
de bello gallico

suntur. Quōrum adventū māgnā cum auctōritāte et māgnā [cum] hominum multitūdine bellum gerere cōnantur. Ducēs vērō iī dēliguntur, quī ūnā cum Q. Sertōriō omnēs annōs fuerant summamque scientiam reī mīlitāris habēre exīstimābantur. Hī cōnsuētūdine populī Rōmānī loca capere, castra mūnīre, commeātibus nostrōs interclūdere īnstituunt. Quod ubi Crassus animadvertit suās cōpiās propter exiguitātem nōn facile dīdūcī, hostem et vagārī et viās obsidēre et castrīs satis praesidiī relinquere, ob eam causam minus commodē frūmentum commeātumque sibi supportārī, in diēs hostium numerum augērī, nōn cunctandum exīstimāvit, quīn pūgnā dēcertāret. Hāc rē ad cōnsilium dēlātā ubi omnēs idem sentīre intellēxit, posterum diem pūgnae cōnstituit.

24. Prīmā lūce, prōductīs omnibus cōpiīs dupicī aciē īnstitūtā, auxiliīs in mediam aciem cōniectīs, quid hostēs cōnsiliī caperent, exspectābat. Illī, etsī propter multitūdinem et veterem bellī glōriam paucitātemque nostrōrum sē tūtō dīmicātūrōs exīstimābant, tamen tūtius esse arbitrābantur, obsessīs viīs commeātū interclūsō sine vulnere victōriā potīrī; et, sī propter inopiam reī frūmentāriae Rōmānī sēsē recipere coepissent, impedītōs in āgmine et sub sarcinīs īnfīrmiōrēs animō adorīrī cōgitabant. Hōc cōnsiliō probātō ad ducibus, prōductīs Rōmānōrum cōpiīs sēsē castrīs tenēbant. Hāc rē perspectā, Crassus, cum suā cunctātiōne atque opīniōne timōris hostēs nostrōs mīlitēs alacriōrēs ad pūgnandum effēcissent, atque omnium vōcēs audīrentur, exspectārī diūtius nōn oportēre, quīn ad castra īrētur, cohortātus suōs omnius cupientibus ad hostium castra contendit.

25. Ibi cum aliī fossās complērent, aliī multīs tēlīs