Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/162

E Wikisource
Haec pagina emendata est
79
lib. iv., cap. iv.-vii.

dum exīstimāvit. Est enim hōc Gallicae cōnsuētūdinis, utī et viātōrēs etiam invītōs cōnsistere cōgant et, quid quisque eōrum dē quāque rē audierit aut cōgnōverit, quaerant et mercātōrēs in oppidīs vulgus circumsistat, quibusque ex regiōnibus veniant quāsque ibi rēs cōgnōverint, prōnūntiāre cōgat. Hīs rēbus atque audītiōnibus permōtī, dē summīs saepe rēbus cōnsilia ineunt, quōrum eōs in vēstīgiō paenitēre necesse est, cum incertīs rūmōribus serviant et plērīque ad voluntātem eōrum fīcta respondeant.

6. Quā cōnsuētūdine cōgnitā Caesar, nē graviōrī bellō occurreret, mātūrius quam cōnsuērat, ad exercitum proficīscitur. Eō cum vēnisset, ea, quae fore sūspicātus erat, facta cōgnōvit: missās legātiōnēs ab nōn nūllīs cīvitātibus ad Germānōs invītātōsque eōs, utī ab Rhēnō discēderent, omniaque, quae pōstulāssent, ab sē fore parāta. Quā spē adductī Germānī lātius iam vagābantur et in fīnēs Eburōnum et Condrūsōrum, quī sunt Trēverōrum clientēs, pervēnerant. Prīncipibus Galliae ēvocātīs, Caesar ea, quae cōgnōverat, dissimulanda sibi exīstimāvit eōrumque animīs permulsīs et cōnfīrmātīs equitātūque imperātō, bellum cum Germānīs gerere cōnstituit.

7. Rē frūmentāriā comparātā equitibusque dēlēctīs, iter in ea loca facere coepit, quibus in locīs esse Germānōs audiēbat. Ā quibus cum paucōrum diērum iter abesset, lēgātī ab iīs vēnērunt, quōrum haec fuit ōrātiō: Germānōs neque priōrēs populō Rōmānō bellum īnferre, neque tamen recūsāre, sī lacessantur, quīn armīs contendant, quod Germānōrum cōnsuētūdō sit ā māiōribus trādita, quīcumque bellum īnferant, resistere neque dēprecārī. Haec tamen dīcere, vēnisse invītōs, ēiectōs