Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata est
80
de bello gallico

domō; sī suam grātiam Rōmānī velint, posse iīs ūtilēs esse amicōs; vel sibi agrōs attribuant vel patiantur eōs tenēre, quōs armīs possēderint: sēsē ūnīs Suēbis concēdere, quibus nē diī quidem immortālēs parēs esse possint: reliquum quidem in terrīs esse nēminem, quem nōn superāre possint.

8. Ad haec Caesar quae vīsum est respondit; sed exitus fuit ōrātiōnis: Sibi nūllam cum hīs amīcitiam esse posse, sī in Galliā remanērent; neque vērum esse quī suōs fīnēs tuērī nōn potuerint, aliēnōs occupāre; neque ūllōs in Galliā vacāre agrōs, quī darī tantae praesertim multitūdinī sine iniūriā possint; sed licēre, sī velint, in Ubiōrum fīnibus cōnsīdere, quōrum sint lēgātī apud sē et dē Suēbōrum iniūriīs querantur et ā sē auxilium petant: hōc sē Ubiīs imperātūrum.

9. Lēgātī haec sē ad suōs relātūrōs dīxērunt et rē dēlīberātā post diem tertium ad Caesarem reversūrōs: intereā nē propius sē castra movēret, petiērunt. Nē id quidem Caesar ab sē impetrārī posse dīxit. Cōgnōverat enim māgnam partem equitātūs ab iīs aliquot diēbus ante praedandī frūmentandīque causā ad Ambivaritōs trāns Mosam missam; hōs exspectārī equitēs atque ēius reī causā moram interpōnī arbitrābātur.

Mosae et Rhēnī flūminum dēscriptiō.

10. Mosa prōfluit ex monte Vosegō, quī est in fīnibus Lingonum, et parte quādam ex Rhēnō receptā, quae appellātur Vacalus, īnsulam efficit Batāvōrum, neque longius inde mīlibus passuum lxxx in Ōceanum īnfluit. Rhēnum autem oritur ex Lepontiīs, quī Alpēs incolunt et longō spatiō per fīnēs Nantuātium, Helvētiōrum,