Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina emendata est
81
lib. iv., cap. viii.-xii.

Sēquanōrum, Mediomatricum, Tribocōrum, Trēverōrum citātus fertur et, ubi Ōceanō appropinquāvit, in plūrēs diffulit partēs, multīs ingentibusque īnsulīs effectīs (quārum pars māgna ā ferīs barbarīsque nātiōnibus incolitur, ex quibus sunt, quī piscibus atque ōvīs avium vīvere exīstimantur) multīsque capitibus in Ōceanum īnfluit.

Vietī Germānī trāns Rhēnum sē recipiunt.

11. Caesar cum ab hoste nōn amplius passuum xii mīlibus abesset, ut erat cōnstitūtum, ad eum lēgātī revertuntur; quī in itinere congressī māgnopere, nē longius prōgrederētur, ōrābant. Cum id nōn impetrāssent, petēbant, utī ad eōs equitēs, quī āgmen antecēssissent, praemitteret eōsque pūgnā prohibēret, sibique ut potestātem faceret in Ubiōs lēgātōs mittendī: quōrum sī prīncipēs āc senātus sibi iūre iūrandō fidem fēcisset, eā condiciōne, quae ā Caesare ferrētur, sē ūsūrōs ostendēbant: ad hās rēs cōnficiendās sibi trīduī spatium daret. Haec omnia Caesar eōdem illō pertinēre arbitrābātur, ut trīduī morā interpositā equitēs eōrum, quī abessent, reverterentur; tamen sēsē nōn longius mīlibus passuum quattuor aquātiōnis causā prōcēssūrum eō diē dīxit; hūc posterō diē quam frequentissimī convenīrent, ut dē eōrum pōstulātīs cōgnōsceret. Interim ad praefectōs, quī cum omnī equitātū antecēsserant, mittit, quī nūntiārent, nē hostēs proeliō lacesserent et, sī ipsī lacesserentur, sustinērent, quoad ipse cum exercitū propius accēssiset.

12. At hostēs, ubi prīmum nostrōs equitēs cōnspexērunt, quōrum erat quīnque mīlium numerus, cum ipsī nōn amplius octingentōs equitēs habērent, quod iī, quī frūmentandī causā ierant trāns Mosam, nōndum redie-