Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/165

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82
de bello gallico

rant, nihil timentibus nostrīs, quod lēgātī eōrum paulō ante ā Caesare discēsserant atque is diēs indūtiīs erat ab hīs petītus, impetū factō celeriter nostrōs perturbāvērunt; rūrsus hīs resistentibus, cōnsuētūdine suā ad pedēs dēsiluērunt, suffossīsque equīs complūribusque nostrīs dēiectīs reliquōs in fugam coniēcērunt atque ita perterritōs ēgērun, ut nōn prius fugā dēsisterent, quam in cōnspectum āgminis nostrī vēnissent. In eō proeliō ex equitibus nostrīs interficiuntur quattuor et septuāgintā, in hīs vir fortissimus Pīsō Aquītānus amplissimō genere nātus, cūius avus in cīvitāte suā rēgnum obtinuerat amīcus ā senātū nostrō appellātus. Hīc cum frātrī interclūsō ā hostibus auxilium ferret, illum ex perīculō ēripuit, ipse equō vulnerātō dēiectus, quoad potuit, fortissimē restitit; cum circumventus multīs vulneribus acceptīs cecidisset, atque id frāter, quī iam proeliō excēsserat, procul animadvertisset, incitātō equō sē hostibus obtulit atque interfectus est.

13. Hōc factō proeliō, Caesar neque iam sibi lēgātōs audiendōs neque condiciōnēs accipiendās arbitrābātur ab iīs, quī per dolum atque īnsidiās petītā pāce ūltrō bellum intulissent: exspectāre vērō, dum hostium cōpiae augērentur equitātusque reverterētur, summae dēmentiae esse iūdicabat, et cōgnitā Gallōrum īnfīrmitāte, quantum iam apud eōs hostēs ūnō proeliō auctōritātis essent cōnsecūtī, sentiēbat; quibus ad cōnsilia capienda nihil spatiī dandum exīstimābat. Hīs cōnstitūtīs rēbus et cōnsiliō cum lēgātis et quaestōre commūnicātō, nē quem diem pūgnae praetermitteret, opportūnissima rēs accidit, quod postrīdiē ēius diēī māne eādem et simulātiōne et perfidiā ūsī Germānī frequentēs omnibus prīncipibus māiōri-