Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
de bello gallico

frātrem, dēsīgnārī sentiēbat, sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea, quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: Ipsum esse Dumnorīgem, summā audāciā, māgnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Aeduōrum vectīgālia parvō pretiō redēmpta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rebus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum māgnās comparāsse; māgnum numerum equitātūs suō sūmptū sempre alere et circum sē habēre; neque sōlum domī, sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse, atque hūius potentiae causā mātrem in Biturīgibus hominī illīc nōbilissimō āc potentissimō collocāsse, ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs collocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam affīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia ēius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre; imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā, quam habeat, grātiā dēspērāre. Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium ēius fugae factum ā Dumnorīge atque ēius equitibus (nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Aeduī mīserant, Dumnorīx praeerat): eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

19. Quibus rēbus cōgnitīs, cum ad hās sūspīciōnēs cer-